De india superiori, et de Prouincia Manci.
In primis refero, quod cum transirem per mare Oceanum per multas dietas versus Orientem, perueni ad illam magnam prouinciam Manci, quae India vocatur a Latinis. De ista India superiori inquisiui a Christianis, Saracenis, idolatris, et omnibus, qui officiales sunt domini Canis magni, qui omnes vno ore responderunt, quod hae prouincia Manci habet plusquam 2000, magnarum ciuitatum, et in ipsa est maxima copia omnium victualium, puta, panis, vini, risi, carnium, piscium, &c. Omnes homines istius prouinciae sunt artifices et mercatores, qui pro quacunque penuria, dummodo proprijs manibus iuuare se possent per labores, nunquam ab aliquo eleemosynam peterent. Viri istius prouinciae sunt satis formosi, sed pallidi, et rasas et paruas barbas habentes; foeminae vero sunt pulcherrimae inter omnes do mundo. Prima ciuitas ad quam veni de ista India vocatur Ceuskalon, [Marginal note: Vel Ceuscala.] et distat a mari per vnam dietam, positaque est super flumen, cuius aqua prope mare cui contignatur, ascendit super terram per 12. dietas. Totus populus illius Indiae idolatrat. Ista autem ciuitas tantum nauigium habet, quod incredibile foret nisi videnti. [Sidenote: Hi sunt alcatrarsi vel onocratoli.] In hac ciuitate vidi quod 300. librae de bono et recenti zinzibero habentur pro minori quam pro vno grosso: Ibi sunt anseres grossiores et pulchriores, et maius forum de illis, quam sit in mundo, vt credo, et sunt albissimi sicut lac, et habent vnum os super caput quantitatis oui, et habet colorem sanguineum, sub gula habent vnam pellem pendentem semipedalem: Pinguissimi sunt, et optimi fori: et ita est de anatibus, et gallinis, quae magnae sunt valde in illa terra plusquam duae de nostris. Ibi sunt serpentes maximi, et capiuntur et a gente illa comeduntur: vnde qui faceret festum solemne, et non daret serpentes, nihil reputaret se facere; breuiter in hac ciuitate sunt omnia victualia in maxima abundantia. Inde transiui per ciuitates multas, et veni ad ciuitatem nomine Kaitan, [Marginal note: Vel Zaiton.] in qua fratres Minores habent duo loca, ad quae portaui de ossibus fratrum nostrorum pro fidi Christi interfectorum, de quibus supra. In hac est copia omnium victualium pro leuissimo foro, haec ciuitas ita magna est, sicut bis Bononia, et in ea multa monasteria religiosorum, qui omnes idolis seruiunt. In vno autem istorum monasteriorum ego fui, et dictum est mihi quod inerant 3000. religiosorum habentium 11000. idoloram, et vnum illorum, quod quasi paruum inter caetera mihi videbatur, est ita magnum sicut Christophorus noster. Isti religiosi omni die pascunt Deos suos, vnde semel iui ad videntum comestionem illam, et vidi quod illa quae detulerunt sibi comestibilia sunt, et calidissima, et multum fumigantia, ita quod fumus ascendit ad idola, et dixerunt Deos illo fumo recreari. Totum autem cibum illi reportauerunt et comederunt, et sic de fumo tantum Deos suos pauerunt.