De Insula Ceilan, et de monte vbi Adam planxit Abel filium suum.
[Sidenote: Ceilan insula.] Transiui per aliam insulam vocatam Ceilan, quae habet in ambitu plusquam duo millia milliaria, in qua sunt serpentes quasi infiniti, et maxima multitudo leonum, vrsarum, et omnium animalium rapacium, et siluestrium, et potissime elephantum. In illa contrata est mons maximus, in quo dicunt gentes illius regionis quod Adam planxit Abel filium suum 500. annis. In medio illius montis est planicies pulcherrima, in qua est lacus paruus multum habens de aqua, et homines illi dicunt aquam illam fuisse de lachrymis Adae et Euae, sed probaui hoc falsum esse, quia vidi aquam in lacu scaturire: haec aqua plena est hirudinibus et sanguisugis, et lapidibus pretiosis; istos lapides rex non accepit sibi, sed semel vel bis in anno permittit pauperes sub aqua ire pro lapidibus, et omnes quot possunt colligere illis concedit, vt orent pro anima sua. Vt autem possint sub aqua ire accipiunt lymones, et cum illis vngunt se valde bene, et sic nudos se in aquam submergunt, et sanguisugae illis nocere non possunt. Ab isto lacu aqua exit et currit vsque ad mare, et in transitu quando retrahit se, fodiuntur Rubiae, et adamantes, et margaritae, et aliae gemmae pretiosae: vnde opinio est quod rex ille magis abundat lapidibus pretiosis, quam aliquis in mundo. In contrata illa sunt quasi omnia genera animalium et auium; et dixerunt mihi gentes illae quod animalia illa nullum forensem inuadunt, nec offendunt, sed tantum homines illius regionis. Vidi in illa insula aues ita magnas sicut sunt hic anseres, habentes duo capita, et alia mirabilia quae non scribo. [Sidenote: Bodin Insula.] Vltra versus meridiem transiui, et applicui, ad insulam quandam quae vocatur Bodin, quod idem est quod immundum in lingua nostra. In ea morantur pessimi homines, qui comedunt carnes crudas, et omnem immunditiam faciunt quae quasi excogitari non poterit; nam pater comedit filium et filius patrem, et maritus vxorem, et e contrario, et hoc per hunc modum: si pater alicuius infirmetur, filius vadet ad Astrologum sacerdotem, scz. rogans eum quod consulat Deum suum, si pater de tali infirmitate euadet, vel non. Tunc ambo vadunt ad idolum aureum, vel argenteum, facientes orationes in hac forma. Domine, tu es Deus noster, te adoramus, et rogamus vt nobis respondeas, debetne talis a tali infirmitate mori vel liberari? Tunc Daemon respondet, et si dicat, viuet, filius vadit et ministrat illi vsque ad plenam conualescentiam: Si autem dicat, morietur, Sacerdos ibit ad eum, et vnum pannum super os eius ponet, et suffocabit eum, et ipsum mortuum incidet in frusta, et inuitabuntur omnes amici, et parentes eius ad comedendum eum cum canticis, et omni laetitia, ossa tamen eius honorifice sepelient. Cum autem ego eos de tali ritu reprehendi, quaerens causam: Respondit vnus mihi, hoc facimus ne vermes carnes eius comedant, tunc eius anima magnam poenam sustinerit, nec poteram euellere eos ab isto errore: et multae