De multitudine Piscium, qui se proijciunt in aridam.
In hac contrata vnum mirabile valde reperitur, quod vnaquaeque generatio piscium in mari ad istam contratam venit in tanta quantitate, quod per magnum spatium maris nil videtur nisi dorsa piscium, et super aridam se proijciunt quando prope ripam sunt, et permittunt homines per tres dies venire, et de illis sumere quantum placuerint, et tunc redeunt ad mare: Post illam speciem per illum modum venit alia species, et offert se, et sic de omnibus speciebus, semel tamen tantum hoc faciunt in anno. Et quaesiui a gente illa quomodo et qualiter hoc possit fieri? responderunt quod hoc modo pisces per naturam docentur venire, et imperatorem suum reuereri. [Sidenote: Testitudines magnae.] Ibi etiam sunt testudines ita magnae sicut est vnus furnus, et multa alia vidi quae incredibilia forent, nisi homo illa vidisset. In illa etiam contrata homo mortuus conburitur, et vxor viua cum eo, sicut superius de alia contrata dictum est, quia dicunt homines illi quod illa vadit ad alium mundum ad morandum cum eo, ne ibi aliam vxorem accipiat. [Sidenote: Moumoran.] Vltra transiui per mare Oceanum versus meridiem, et transiui per multas contratas et insulas, quarum vna vocatur Moumoran, et habet in circuitu 2000. milliaria, in qua homines portant facies caninas et mulieres similiter, et vnum bouem adorant pro Deo suo, et ideo quilibet vnum bouem aureum vel argenteum in fronte portat: Homines illius contratae et mulieres vadunt totaliter nudi, nisi quod vnum pannum lineum portant ante verenda sua. Homines illius regionis sunt maximi et fortissimi, et quia vadunt nudi, quando debent bellare, portant vnum scutum de ferro, quod cooperit eos a capite vsque ad pedes, et si contingat eos aliquem de aduersarijs capere in bello qui pecunia non possit redimi, statim comedunt eum; si autem possit se redimere pecunia, illum abire permittunt: Rex eorum portat 300. margaritas ad collum suum maximas et pulcherrimas, et 300. orationes omni die dicit Deo suo: Hic etiam portat in digito suo vnum lapidem longitudinis vnius spansae, et dum habet illum videtur ab alijs quasi vna flamma ignis, et ideo nullus audet sibi appropinquare, et dicitur quod non est lapis in mundo pretiosior illo. Magnus autem imperator Tartarorum de Katai, nunquam vi, nec pecunia, nec ingenio illum obtinere potuit, cum tamen circa hoc laborauerit.