De arboribus dantibus farinam, et mel, et venenum.
Iuxta istam Insulam est alia contrata vocata Panten, vel alio nomine Tathalamasim, [Marginal note: Vel Malasmi.] et Rex illius contratae multas insulas habet sub se. In illa terra sunt arbores dantes farinam, et mel, et vinum, et etiam venenum periculosius quod sit in mundo, quia contra illud non est remedium, nisi vnum solum, et est illud. Si aliquis illud venenum sumpsisset, si velit liberari, sumat stercus hominis et cum aqua temperet, et in bona quantitate bibat, et statim fugat venenum faciens exire per inferiores partes. Farinam autem faciunt arbores hoc modo, sunt magnae et bassae, et quando inciduntur cum securi prope terram, exit de stipite liquor quidam secut gummae, quem accipiunt homines et ponunt in sacculis de folijs factis, et per quindecim dies in sole dimittunt, et in fine decimi quinti diei ex isto liquore desiccato fit farina, quam primo ponunt in aqua maris, postea lauant eam cum aqua dulci, et fit pasta valde bona et odorifera, de qua faciunt cibos vel panes sicut placet eis. De quibus panibus ego comedi, et est panis exterius pulcher, sed interius aliquantulum niger. [Sidenote: Mare quod semper currit versus meridiem.] In hac contrata est mare mortuum quod semper currit versus meridiem, in quod si homo ceciderit, nunquam postea comparet. In contrata illa inueniuntur Cannae longissimae plures passus habentes quam 60 et sunt magnae vt arbores. Aliae etiam Cannae sunt ibi quae vocantur Cassan quae per terram diriguntur vt gramen, et in quolibet nodo earum ramuli producuntur qui etiam prolongantur super terram per vnum miliare fere: in hijs Cannis reperiuntur lapides, quorum si quis vnum super se portauerit, hon poterit incidi aliquo ferro, et ideo, communiter homines illius contratae portant illos lapides super: Multi etiam faciunt pueros suos dum sunt parui incidi in vno brachio, et in vulnere ponunt vnum de illis lapidibus, et faciunt vulnus recludere se per vnum puluerem de quodam pisce, cuius nomen ignoro, qui puluis statim vulnus consolidat et sanat: et virtute illorum lapidum communiter isti homines triumphant in bellis, et in mari, nec