et manifestus, in quem peregrini proijciunt aurum et
argentum, et lapides pretiosos in honorem Idoli, et
ad aedificationem ecclesiae suae, et ideo quando aliquid
debet ornari, vel reparari, vadunt homines ad hunc
lacum, et proiecta extrahunt: die autem annua
constructionis illius idoli, rex et regina, cum toto
populo et omnibus peregrinis accedunt, et ponunt illud
idolum in vno curru pretiosissimo ipsum de ecclesia
educentes cum Canticis, et omni genere musicorum, et
multae virgines antecedunt ipsum binae et binae, processionaliter
combinatae modulantes: [Sidenote: Crudelissima
Satanae tyrannis, et carnificina.] Peregrini etiam
multi ponunt se sub curru, vt transeat Deus supra eos;
et omnes super quos currus transit, comminuit, et
per medium scindit, et interficit, et per hoc reputant
se mori pro deo suo, sancte et secure: et in
omni anno hoc modo moriuntur in via sub idolo plusquam
500. homines, quorum corpora comburuntur, et cineres
sicut reliquiae custodiuntur, quia sic pro Deo suo
moriuntur. Alium ritum habent, quando aliquis
homo offert se mori pro deo suo, conueniunt omnes
amici eius et parentes cum histrionibus multis, facientes
sibi festum magnum, et post festum appendunt collo
eius 5 cultellos acutissimos ducentes eum ante idolum,
quo cum peruenerit, sumit vnum ex cultellis, et clamat
alta voce, pro deo meo incido mihi de carne mea, et
frustum incisum proijcit in faciem idoli: vltima
vero incisione per quam seipsum interficit, dicit,
me mori pro deo meo permitto, quo mortuo corpus eius
comburitur, et sanctum fore ab omnibus creditur.
Rex illius regionis est ditissimus in auro et argento,
et gemmis pretiosis; ibi etiam sunt margaritae pulchriores
de mundo. Inde transiens iui per mare oceanum
versus meridiem per 50 dietas ad unam terram vocatam
Lammori, in qua ex immensitate caloris, tam viri quam
foeminae omnes incedunt nudi in toto corpore:
Qui videntes me vestitum, deridebant me, dicentes
Deum, Adam et Euam fecisse nudos. In illa regione
omnes mulieres sunt communes, ita quod nullus potest
dicere, haec est vxor mea, et cum mulier aliqua parit
filium vel filiam dat cui vult de hijs qui concubuerunt:
Tota etiam terra illius regionis habetur in communi,
ita quod non meum et tuum in diuisione terrarum, domos
tamen habent speciales: Carnes humanae quando
homo est pinguis ita bene comeduntur, sicut inter nos
bouinae: et licet gens sit pestifera, tamen terra
optima est, et abundat in omnibus bonis, carnibus,
bladis, riso, auro, argento, et lignis Aloe, canfari,
et multis alijs. Mercatores autem cum accedunt
ad hanc regionem ducunt secum homines pingues vendentes
illos genti illius regionis, sicut nos vendimus porcos,
qui statim occidunt eos et comedunt. [Sidenote:
Simoltra vel Samotra.] In hac insula versus meridiem
est aliud regnum vocatum Symolcra, in quo tam viri
quam mulieres signant se ferro calido in facie, in
12. partibus, Et hij semper bellant cum hominibus nudis
in alia regione. Vltra transiu ad aliam insulam
quae vocatur Iaua cuius ambitus per mare est trium