et in septimo faciunt ipsum quiescere ab omni opere;
ponentes ipsum in loco solemni, et communi, et dicentes
ipsum esse animal sanctum. Hunc autem ritum obseruant:
quolibet mane accipiunt duas pelues de auro, vel de
argento, et vnam submittunt vrinae bouis, et aliam
stercori, de vrina lauant sibi faciem et oculos, et
omnes 5. sensus: de stercore vero ponunt in vtroque
oculo, postea liniunt summitates genarum, et tertio
pectus, et ex tunc dicunt se sanctificatos pro toto
die illo: et sicut facit populus, ita etiam facit
rex et regina. Isti etiam aliud idolum mortuum
adorant, quod in medietate vna superior est homo, et
in alia est bos, et iliud idolum dat eis responsa,
et aliquotiens pro stipendio petit sanguinem, 40.
virginum: et ideo homines illius regionis ita
vouent filias suas et filios, sicut Christiani aliqui
alicui religioni, vel sancto in coelis. Et per
istum modum immolant filios et filias, et multi homines
per istum ritum moriuntur ante idolum illud, et multa
alia abominabilia facit populus iste bestialis, et
multa mirabilia vidi inter eos quae nolui hic inserere.
[Sidenote: Combustio mortuorum.] Aliam consuetudinem
vilissimam habet gens illa: Nam quamdo homo moritur,
comburunt ipsum mortuum, et si vxorem habet, ipsam
comburunt viuam, quia dicunt quod ipsa ibit in aratura,
et cultura cum viro suo in alio mundo: si autem
vxor illa habeat liberos ex viro suo, potest manere
cum eis si velit sine verecundia et improperio, communiter
tamen omnes praeeligunt comburi cum marito; si autem
vxor praemoriatur viro, lex illa non obligat virum,
sed potest aliam vxorem ducere. Aliam consuetudinem
habet gens illa, quod foeminae ibi bibunt vinum, et
homines non: foeminae etiam faciunt sibi radi
cilia, et supercilia, et barbam, et homines non:
et sic de multis alijs vilibus contra naturam sexus
eorum. [Sidenote: Mobar regnum vel Maliapor.]
Ab isto regno iui decem dietas ad iliud regnum dictum
Mobar, quod habet in se multas ciuitates, et in illo
requiescit in vna ecclesia corpus beati Thomae Apostoli,
et est ecclesia illa plena idolis, et in circuitu ecclesiae
simul Cononici viuunt in 15 domibus Nestoriani, id
est, mali Christiani, et schismatici.
De quodam idolo mirabili, et de quibusdam ritibus
eorum.
In hoc regno est vnum Idolum mirabile, quod omnes
Indi reuerentur: et est statura hominis ita magni,
sicut noster Christophorus depictus, et est totum
de auro purissimo et splendidissimo, et circa collum
habet vnam chordulam sericam cum lapidibus pretiosissimis,
quorum aliquis valet plus quam vnum regnum: Domus
idoli est tota de auro, scilicet in tecto, et pauimento,
et superficie parietum interius et exterius. Ad
illud idolum peregrinantur Indi, sicut nos ad S. Petrum:
Alij veniunt cum chorda ad collum, alij cum manibus
retro ligatis, alij cum cultello in brachio vel tibia
defixo, et si post peregrinationem fiat brachium marcidum,
illum reputant sanctum, et bene cum Deo suo.
Iuxta ecclesiam illius idoli est lacus vnus manufactus,