nostro: Et dixit rector nauis in Armenico mihi,
quod alij non intelligerent: quod nisi possemus
ventum prosperum a Deo nostro impetrare, nos cum ossibus
in mare proijcerent: Tunc ego et socius fecimus
orationes, vouentes multas missas de beata virgine
celebrare, sic quod ventum placeret sibi nobis impetrare.
Cum autem tempus transiret, et ventus non veniret,
accepi vnum de ossibus, et dedi famulo, vt ad caput
nauis iret, et clam in mare proijceret; quo proiecto
statim affuit ventus prosper qui nunquam nobis defecit,
vsquequo peruenimus ad portum, meritis istorum martyrum
cum salute. Deinde ascendimus aliam nauem vt in
Indiam superiorem iremus; Et venimus ad quandam ciuitatem
vocatam Carchan in qua sunt duo loca fratrum nostrorum,
et ibi reponere istas reliquias volebamus. In
naui autem illa erant plus 700. mercatores et alij:
Nunc illi Idolatrae istam consuetudinem habebant,
quod semper antequam ad portum applicuerint, totam
nauem perquirerent, si isti aliqua ossa mortuorum animalium
inuenirent, qui reperta statim in mare proijcerent,
et per hoc bonum portum attingere, et mortis periculum
euadere crederent. Cum autem frequenter perquirerent,
et illa ossa frequenter tangerent, semper oculi delusi
fuerunt, sic quod illa non perpenderunt; et sic ad
locum fratrum deportauimus cum omni reuerentia, vbi
in pace requiescunt; vbi etiam inter idolatras Deus
continue miracula operatur. Cum enim aliquo morbo
grauantur, in terra illa vbi fratres passi sunt ipsi
vadunt; et de terra vbi corpora sanguinolenta iacuerunt
sumunt quam abluunt, et ablutionem bibunt, et sic
ab infirmitatibus suis liberantur.
Quo modo habetur Piper, et vbi nascitur.
[Sidenote: Malabar.] Vt autem videatur quo modo
habetur piper, sciendum quod in quodam imperio ad
quod applicui, nomine Minibar, nascitur, et in nulla
parte mundi tantum, quantum ibi; Nemus enim in quo
nascitur, continet octodecim dietas, et in ipso nemore
sunt duae ciuitates vna nomine Flandrini, alia nomine
Cyncilim: In Flandrina habitant Iudaei aliqui
et aliqui Christiani, inter quos est bellum frequenter,
sed Christiani vincunt Iudaeos semper: In isto
nemore habetur piper per istum modum. Nam primo
nascitur in folijs olerum, quae iuxta magnas arbores
plantantur, sicut nos ponimus vites; et producunt
fructum, sicut racemi nostri producunt vuas; sed quando
maturescunt sunt viridis coloris, et sic vindemiantur
vt inter nos vindemiantut vuae, et ponuntur grana
ad solem vt desiccentur: quae desiccata reponuntur
in vasis terreis, et sic fit piper, et custoditur.
In isto autem nemore sunt flumina multa in quibus
sunt Crocodili multi, et multi alij serpentes sunt
in illo nemore, quos homines per stupam et paleas
comburunt, et sic ad colligendum piper secure accedunt.
[Sidenote: Polumbrum ciuitas. Adoratio bouis.]
A capite illius nemoris versus meridiem est ciuitas
Polumbrum in qua maxima mercimonia cuiuscunque generis
reperiuntur Omnes autem de terra illa bouem viuum sicut
Deum suum adorant, quem 6. annis faciunt laborare,