De miraculis quatuor fratrum occisorum
Est autem consuetudo in terra illa, quod corpora mortua non traduntur sepulturae, sed in campis dimittuntur, et ex calore Solis cito resoluuntur, et sic consumantur: Corpora autem trium fratrum praedictorum per 14. dies illic in fuerore Solis iacuerunt, et ita recentia et redolentia inuenta fuerunt sicut illa die quando martirizati erant: quod videntes Christiani qui in illa terra habitabant, praedicta corpora ceperunt, et honorifice sepelierunt. Ego autem Odoricus audiens factum et martyrium illorum fratrum, iui illuc, et corpora eorum effodi, et ossa omnia mecum accepi, et in pulchris towallijs colligaui, et in Indiam superiorem ad vnum locum fratrum nostrorum ea deportaui, habens mecum socium, et vnum famulum. Cum autem essemus in via, hospitabamus in domo cuiusdam hospitarij, et ipsa ossa capiti meo supposui, et dormiui: Et dum dormirem domus illa a Saracenis subito accendebatur, vt me cum domo comburerent. Domo autem sic accensa, socius meus et famulus de domo exierunt, et me solum cum ossibus dimiserunt, qui videns ignem supra me, ossa accepi et cum illis in angulos domus recollegi. Tres autem anguli domus statim combusti fuerunt, angulo in quo steti cum ossibus saluo remanente: Supra me autem ignis se tenuit in modum aeris lucidi, nec descendit quamdiu ibi persistebam; quam cito autem cum ossibus exiui, statim tota pars illa sicut aliae priores igne consumpta est, et multa alia loca circumadiacentia combusta sunt. Aliud miraculum contigit, me cum ossibus per mare proficiente ad ciuitatem Polumbrum vbi piper nascitur abundanter, quia nobis ventus totaliter defecit: quapropter venerunt Idolatrae adorantes Deos suos pro vento prospero, quem tamen non obtinuerunt: Tunc Saraceni suas inuocationes, et adorationes laboriose fecerunt, sed nihil profecerunt: Et praeceptum est mihi et socio meo vt orationes funderemus Deo