illis quatuor armatis altercatus est dicens, quod
si gladium haberet, vel eos a nece tam sanctorum hominum
impediret, vel ipse cum eis interfectus esset.
Tunc armati fecerunt fratres se exspoliare, et frater
Thomas primus iunctis manibus in modum crucis genuflectens
capitis abscissionem suscepit: Fratrem vero Iacobum
vnus percussit in capite, et eum vsque ad oculos scidit,
et alio ictu totum caput abscidit. Frater autem
Demetrius, primo percussus est cum gladio in pectore,
et secundo caput suum abscissum est: Statim vt
fratres suum martyrium compleuerunt, aer ita lucidus
effectus est, quod omnes admirati sunt, et luna maximam
claritatem ostendit. Statim quasi subito tanta
tonitrua, et fulgura, et coruscationes, et obscuritas
fiebant, quod omnes mori crediderunt: Nauis etiam
illa quae illos debuerat deportasse submersa est cum
omnibus quae in se habuit, ita quod nunquam de illa
postea aliquid scitum est. Facto mane misit Kadi
pro rebus fratrum praedictorum nostrorum, et tunc
inuentus est frater Petrus de Senis quartus socius
fratrum praedictorum, quem ad Kadi duxerunt: Cui
Kadi, et alij Saraceni maxima promittentes persuaserunt
quod fidem suam renueret, et legem Machometi confiteretur,
et teneret. Frater autem Petrus de illis truffabat,
eos multum deridendo, quem de mane vsque ad meridiem
diuersis paenarum ac tormentorum generibus affixerunt
ipso semper constantissime in fide, et in Dei laudibus
persistente, et fidem illorum Machometi deridente et
destruente. Videntes autem Saraceni eum non posse
a suo proposito euelli, eum super quandam arborem
suspenderunt, in qua de nona vsque ad noctem viuus
et illaesus pependit: nocte vero ipsum de arbore
sumpserunt, et videntes illum laetum, viuum et illaesum
per medium suum corpus diuiserunt, mane autem facto
nihil de corpore eius inuentum est, vni tamen personae
fide dignae reuelatum est, quod Deus corpus eius occultauerat
reuelandum in certo tempore, quando Deo placuerit
Sanctorum corpora manifestare. Vt autem Deus
ostenderet animas suorum martyrum iam in coelis consistere,
et congaudere cum Deo et Angelis et alijs Sanctis
eius, die sequenti post martyrium fratrum praedictorum
Melich dormitioni se dedit, et ecce apparuerunt sibi
isti fratres gloriosi, et sicut Sol, lucidi, singulos
enses tenentes in manibus, et supra eum eos sic vibrantes,
quod vt si eum perfodere ac diuidere vellent:
qui excitatus horribiliter exclamauit sic, quod totam
familiam terruit: quae sibi accurrens quaesiuit,
quid sibi esset? quibus ille, Illi Raban Franchi quos
interfici iussi, venerunt hac ad me cum ensibus, volentes
me interficere. Et statim Melich misit pro Kadi,
referens sibi visionem et petens consilium, et consolationem,
quia timuit per eos finaliter interire. Tunc
Kadi sibi consuluit, vt illis maximas eleemosynas
faceret, si de manibus interfectorum euadere vellet.
Tunc misit pro Christianis quos in carcere intrudi
praeceperat: A quibus cum ad eum venissent indulgentiam
petijt pro facto suo, dicens se esse amodo socium