pessimi ad praeceptum Kadi ignem in duplo magis quam
prius accenderunt, et fratrem Iacobum nudantes, corpus
suum abluerunt, et oleo abundantissime vnxerunt, insuper
et oleum maximum in struem lignorum ex quibus ignis
fieret, fuderunt, et igne accenso fratrem in ipsum
proiecerunt. Frater autem Thomas, et frater Demetrius
extra populum in loco separato flexis genibus orantes
cum lachrymis deuotioni se dederunt Frater autem Iocobus
iterum ignem exiuit illaesus sicut prius fecerat:
quod videns omnis populus clamare coepit, peccatum
est, deccatum est, offendere eos, quia sancti sunt.
Hoc autem tantum miraculum videns Melich. i. potestas
ciuitatis, vocauit ad se fratrem Iacobum, et fecit
eum ponere indumenta, sua, et dixit, videte fratres,
Ite cum gratia Dei, quia nullum malum patiemini a nobis,
modo bene videmus vos sanctos esse, et fidem vestram
bonam ac veram esse; et ideo consulimus vobis, vt
de ista terra exeatis, quam citius poteritis, quia
Kadi pro posse suo vobis nocere curabit, quia sic confudistis
eum: Hora autem tunc erat quasi completorij,
et dixerunt illi de populo, attoniti, admirati, et
stupefacti, tot, et tanta mirabilia vidimus ab istis
hominibus, quod nescimus quid tenere et obseruare debemus.
Melich vero fecit duci illos tres fratres vltra vnum
paruum brachium maris in quendam Burgum modicum ab
illa ciuitate distantem: ad quem etiam ille in
cuius iam domo fuerant hospitati associauit eos, vbi
in domo cuiusdam idolatri recepti sunt. Dum haec
argerenter, Kadi iuit ad Melich, dicens quid facimus?
Lex Machometi destructa est, veruntamen hoc scire debes,
quod Machomet praecepit in suo Alcorano, quod si quis
vnum Christianum interficeret, tantum mereretur, ac
si in Mecha ad ipsum peregrinaretur. Est enim
Alkoranus lex Sarracenorum sicut Euangelium, Mecha,
vero est locus vbi iacet Machomet. Quem locum
ita visitant Saraceni, sicut Christiani sepulchram
Christi. Tunc Melich respondet, vade, et fac sicut
vis: quo dicto statim Kadi accepit quatuor homines
armatos vt irent, et illos fratres interficerent,
qui cum aquam transijssent, facta est nox, et illo
sero eos non inuenerunt, statim Melieh omnes Christianos
in ciuitate capi fecit, et incarcerauit, media autem
nocte fratres surrexerunt dicere matutinum, quos illi
Saraceni qui missi fuerant, inuenerunt, et extra burgum,
sub quadam arbore adduxerunt, dixerunt eis. Sciatis
fratres nos mandatum habere a Kadi et Melich interficere
vos, quod tamen faciemus inuiti, quia vos estis boni
homines et sancti, sed non audemus aliter facere;
quia si iussa sua non perficeremus, et nos cum liberis
nostris et vxoribus moreremur. Tunc fratres responderunt,
vos qui huc venistis, et tale mandatum recepistis,
vt per mortem temporalem vitam aeternam adipiscamur,
quod vobis iniunctum est perficite; quia pro amore
domini nostri Iesu Christi, qui pro nobis crucifigi
et mori dignatus est, et pro fide nostra, parati sumus
omnia tormenta, et etiam mortem libenter sustinere.
Christianas autem qui fratres comitabatur, multum cum