clamabant, Et tu quid iterum de Machometo dicis?
Tunc frater T. respondit: vos omnes videre potestis,
quid dico de eo. Tum ex quo vultis quod plane
loquar de eo, dico quod Machometus vester filius perditionis
est, et in inferno cum Diabolo patre suo. Et
non solum ipse, sed omnes ibi erunt qui tenent legem
hanc, quia ipsa tota pestifera est, et falsa, et contra
Deum, et contra salutem animae. Hoc audientes
Saraceni, coeperunt clamare, moriatur, moriatur ille,
qui sic contra Prophetam locutus est. Tunc acceperunt
fratres et in sole vrente stare permiserunt, vt ex
calore solis adusti, dira morte interirent. Tantus
enim est calor solis ibi, quod si homo in eo per spacium
vnius missae persisteret, moreretur; fratres tamen
illi sani et hilares a tertia vsque ad nonam laudantes
et glorificantes dominum in ardore solis permanserunt,
quod videntes Saraceni stupefacti ad fratres venerunt,
et dixerunt, volumus ignem accendere copiosum, et
in illum vos proijcere, et si fides vestra sit vt
dicitis, ignis non poterit vos comburere: si autem
vos combusserit, patebit quod fides vestra nulla sit.
Responderunt fratres; parati sumus pro fide nostra
ignem, carcerem, et vincula, et omnium tormentorum
genera tolerare: verum tamen scire debetis, quod
si ignis potestatem habeat comburendi nos hoc non
erit propter fidem nostram, sed propter peccata nostra:
fides enim nostra perfectissima et verissima est, et
non est alia in mundo in qua animsae hominum possunt
saluae fieri; Dum autem ordinaretur quod fratres conburerentur,
rumor insonuit per totam ciuitatem, de qua omnes senes,
et iuuenes, viri et mulieres, qui ire poterant, accurrerunt
ad illud spectaculum intuendum. Fratres autem
ducti fuerunt ad plateam ciuitatis, vbi accensus est
ignis copiosus, in quen frater Thomas voluit se proijcere,
sed quidam Saracenus cepit eam per caputium et retraxit
dicens; Non vadus tu cum sis senex, quia carmen aliquod
vel experimentum habere posses super te, quare te
ignis non posset laedere, sed alium ire in ignem permittas.
Tunc 4 Saraceni sumentes fratrem Iacobum, eum in ignem
proijcere volebant; quibus ille, permittatis, me quia
libenter pro fide mea ignem intrabo: Cui Saraceni
non adquiescentes eum violenter in ignem proiecerunt:
ignis autem ita accensus erat, quod nullus eum videre
poteret, vocem tamen eius audierunt, inuocantem semper
nomen virginis gloriosae; Igne autem totaliter consumpto
stetit frater Iacobus super prunas illaesus, et laetus,
manibus in modum crucis eleuatis, in coelum respiciens,
et Deum laudans et glorificans, qui sic declararet
fidem suam: nihil autem in eo nec pannus, nec
capillus laesus per ignem inuentus est; Quod videns
populus vnanimiter conclamare coepit, sancti sunt,
sancti sunt, nefas est offendere eos, modo videmus
quia fides eorum bona et sancta est. Tunc clamare
coepit Kadi: sanctus non est ille, quia combustus
non est, quia tunica quam portat est de lana terrae
Habraae, et ideo nudus exspolietur, et in ignem proijciatur,
et videbitur si comburetur vel non. Tunc Saraceni