De martyrio fratrum.
Martyrium autem quatuor fratrum nostrorum in illa ciuitate Thana fuit per istum modum; dum praedicti fratres fuerant in Ormes, fecerunt pactum cum vna naui vt nauigarent vsque Polumbrum, et violenter deportati sunt vsque Thanam vbi sunt 15. domus Christianorum, qui Nestoriani sunt et Schismatici, et cum illic essent, hospitati sunt in domo cuiusdam illorum; contigit dum ibi manerent litem oriri inter virum domus, et vxorem eius, quam sero ver fortiter verberauit, quae suo Kadi, i. Episcopo conquesta est; a qua interrogauit Kadi, vtrum hoc probari posset? quae dixit, quod sic; quia 4. Franchi, i. viri religiosi erant in domo hoc videntes, ipsos interrogate, qui dicent vobis veritatem: Muliere autem sic dicente, Ecce vnus de Alexandria praesens rogauit Kadi vt mitteret pro eis, dicens eos esse homines maximae scientiae et scripturas bene scire, et ideo dixit bonum esse cum illis de fide disputare: Qui misit pro illis, et adducti sunt isti quatuor, quorum nomina sunt frater de Tolentino de Marchia, frater Iacobus de Padua, frater Demetrius Laicus, Petrus de Senis. Dimisso autem fratre Petro, vt res suas custodiret, ad Kadi perrexerunt, qui coepit cum illis de fide nostra disputare; dicens Christum tantum hominem esse et non Deum. E contra frater Thomas rationibus et exemplis Christum verum Deum et hominem esse euidenter ostendit, et in tantum confudit Kadi, et infideles qui cum eo tenuerunt, quod non habuerunt quid rationabiliter contradicere: Tunc videns Kadi se sic confusum, incepit clamare sic; Et quid dicis de Machometo? Respondit frater Thomas: Si tibi probauimus Christum verum Deum et hominem esse, qui legem posuit inter homines, et Machometus e contrario venit, et legem contrariam docuit, si sapiens sis optime scire poteris, quid de eo dicendum sit. Iterum Kadi et alij Saraceni