est, et frigida, in se habens bonas aquas, ad quam
multa mercimonia portantur. Vltra cum quadam societate
Carauanorum iui versus Indiam superiorem, ad quam
dum transissem per multas dietas perueni ad ciuitatem
trium Magorum quae vocatur Cassan, [Marginal note:
Vel Cassibin.] quae regia ciuitas est et nobilis,
nisi quod Tartari eam in magnaparte destruxerunt:
haec abundat pane, vino, et alijsbonis multis.
Ab hac ciuitate vsque Ierusalem quo Magi iuerunt miraculose,
sunt L. dietiae, et multa mirabilia sunt in hac ciuitate
quae pertranseo. [Sidenote: Gest.] Inde recessi
ad quandam ciuitatem vocatam Gest a qua distat mare
arenosum per vnam dietam, quod mire est mirabile et
periculosum: In hac ciuitate est abundantia omnium
victualium, et ficuum potissime, et vuarum siccarum
et viridium, plus vt credo quam in alia parte mundi.
Haec est tertia cuitas melior quam Rex Persarum habet
in toto regno suo: De illa dicunt Saraceni, quod
in ea nullus Christianus vltra annum viuere vnquam
potest. [Sidenote: Como.] Vltra per multas dietas
iui ad quandam ciuitatem dictam Comum quae maxima
ciuitas antiquitus erat, cuius ambitus erat fere L.
Miliaria, quae magna damna intulit Romanis antiquis
temporibus. In ea sunt palatia integra non habitata,
tamen multis victualibus abundat. Vltra per multas
terras transiens, perueni ad terram Iob nomine Hus
quae omnium victualium plenissima est, et pulcherrime
situata; iuxta eam sunt montes in quibus sunt pascua
multa pro animilibus: Ibi manna in magna copia
reperitur. Ibi habentur quatuor perdices pro
minori, quam pro vno grosso: In ea sunt pulcherrimi
senes, vbi homines nent et filant, et faeminae non:
haec terra correspondet Chaldeae versus transmontana.
De moribus Chaldaeorum, et de India.
Inde iui in Chaldaeam quae est regnum magnum, et transiui
iuxta turrim Babel: Haec regio suam linguam propriam
habet, et ibi sunt homines formosi, et foeminae turpes:
et homines illius regionis vadunt compti crinibus,
et ornati, vt hic mulieres, et portant super capita
sua fasciola aurea cum gemmis, et margaritis; mulieres
vero solum vnam vilem camisiam attingentem vsque ad
genua, habentem manicas longas et largas, quae vsque
ad terram protenduntur: Et vadunt discalceatae
portantes Serablans vsque ad terram. Triceas
non portant, sed capilli earum circumquaque disperguntur:
et alia multa et mirabilia sunt ibidem. Inde
veni in Indiam quae infra terram est, quam Tartari
multum destruxerunt; et in ea vt plurimum homines tantum
dactilos comedunt, quarum xlij, librae habentur pro
minori quam pro vno grosso. [Sidenote: Ormus.]
Vltra transsiui per multas dietas ad mare oceanum,
et prima terra, ad quam applicui, vocatur Ormes, quae
est optime murata, et multa mercimonia et diuitiae
in ea sunt; in ea tantus calor est, quod virilia hominum
exeunt corpus et descendunt vsque ad mediam tibiarum:
ideo homines illius terrae volentes viuere, faciunt
vnctionum, et vngunt illa, et sic vncta in quibusdam
sacculis ponunt circa se cingentes, et aliter morerentur: