The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

Licet multa et varia de ritibus et conditionibus huius mundi enarrentur a multis, ego tamen frater Odoricus de foro Iulij de portu Vahonis, volens ad partes infidelium transfretare, magna et mira vidi et audiui, quae possum veraciter enarrare.  Primo transiens Mare Maius me de Pera iuxta Constantinopolim transtuli Trapesundam, quae antiquitus Pontus vocabatur:  Haec terra bene situata est, sicut scala quaedam Persarum et Medorum, et eorum qui sunt vltra mare.  In hac terra vidi mirabile quod mihi placuit, scilicet hominem ducentem secum plusquam 4000 perdicum.  Homo autem per terram gradiebatur, perdices vero volabant per aera, quas ipse ad quoddam castrum dictum Zauena duxit, distans a Trapesunda per tres dietas.  Hae perdices illius conditionis erant, cum homo ille quiescere voluit, omnes se aptabant circa ipsum, more pullorum gallinarum, et per illum modum duxit eas vsque ad Trapesundam, et vsque ad palatium imperatoris, qui de illis sumpsit quot voluit, et residuas vir ille ad locum vnde venerat, adduxit.  In hac ciuitate requiescit corpus Athanasij supra portem ciuitatis. [Sidenote:  Armenis maior.] Vltra transiui vsque in Armeniam maiorem, ad quandam ciuitatem quae vocatur Azaron, quae erat multum opulenta antiquitus, sed Tartari eam pro magna parte destruxterunt:  In ea erat abundantia panis et carnium, et aliorum omnium victualium praeterquam vini et fructuum.  Haec ciuitas est multum frigida, et de illa dicitur quod altius situatur quam aliqua alia in hoc mundo:  haec optimas habet aquas, nam venae illarum aquarum oriri videntur et scaturire a flumine magno Euphrate quod per vnam dietam ab ciuitate distat:  haec ciuitas via media eundi Taurisium.  Vltra progressus sum ad quendam montem dictum Sobissacato.  In ilia contrau est mons ille supra quem requicscit arca Noe; in quem libenter ascendissem, si societas mea me praestolare voluisset:  A gente tamen illius contratae dicitur quod nullus vnquam illum montem ascendere potuit, quia vt dicitur, hoc Deo altissimo non placet. [Sidenote:  Tauris ciuitas Persiae.] Vltra veni Tauris ciuitatem magnam et regalem, quae antiquitus Susis dicta est.  Haec ciuitas melior pro mercenarijs reputatur, quam aliqua quae sit in mundo, nam nihil comestibile, nec aliquid quod ad mercimonium pertinet, reperitur, quod illic in bona copia non habetur.  Haec ciuitas multum bene situatur:  Nam ad eam quasi totus mundus pro mercimonijs confluere potest:  De hac dicunt Christiani qui ibi sunt, quod credunt Imperatorem plus de ea accipere, quam Regem Franciae de toto regno suo:  Iuxta illam ciuitatem est mons salinus praebens sal ciuitati, et de illo sale vnusquisque tantum accipit, quantum vult, nihil soluendo alicui.  In hac ciuitate multi Christiani de omni natione commorantur, quibus Saraceni in omnibus dominantur. [Sidenote:  Sultania.] Vltra iui per decem dietas ad ciuitatem dictam Soldania, in qua imperator Persarum tempore aestiuo commoratur; In hyeme autem vadit ad ciuitatem aliam sitam supra mare vocatam Bakuc:  Praedicta autem ciuitas magna

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.