grauiore paulo odore haud difficulter examinari.
Supra hos extrema in parte montium Spithamaei Pygmaei
narrantur, ternas spithamas longitudine, hoc est,
ternos dodrantos non excedentes, salubri caelo, semperque
vernante, montibus ab Aquilone oppositis, quos a gruibus
infestari Homerus quoque prodidit: Fama est, insidentes
arietum, caprarumque dorsis, armatos sagittis, veris
tempore, vniuerso agmine ad mare descendere, et oua
pullosque earum alitum consumere, ternis expeditionem
eam mensibus confici, aliter futuris gregibus non resisti.
Casas eorum luto, pennisque, et ouorum putaminibus
construi. Aristotelis in cauernis viuere Pygmaeos
tradit. Caetera de his, vt reliqui. Cyrnos
Indorum genus Isigonus annis centenis quadragenis
viuere. Item Aethiopas Marcrobios, et Seras existimat,
et qui Athon montem incolant: hos quidem quia
viperinis carnibus alantur, itaque nec capiti, nec
vestibus eorum noxia corpori inesse animalia.
Onesicritus, quibus in locis Indiae vmbrae non sint,
corpora hominum cubitorum quinum, et binorum palmorum
existere, et viuere annos centum triginta, nec senescere,
sed vt medio aeuo mori. Crates Pergamenus Indos,
qui centenos annos excedant Gymnaetas appelat, non
pauci Macrobios. Ctesias gentem ex his, quae
appellatur Pandore, in conuallibus sitam, annos ducenos
viuere, in iuuenta candido capillo, qui in senectute
nigrescat. Contra alios quadragenos non excedere
annos, iunctos Macrobijs, quorum foeminae semel pariant:
idque et Agatharchides tradit, praeterea locustis
eos ali, et esse pernices. Mandrorum nomen ijs
dedit Clitarchus et Megastenes, trecentosque eorum
vicos annumerat. Foeminas septimo aetatis anno
parere, senectam quadragesimo anno accedere. Artemidorus,
in Taprobana insula longissimam vitam sine vllo corporis
languore traduci. Duris, Indorum quosdam cum
feris coire, mistosque et semiferos esse partus.
In Calingis eiusdem Indiae gente quinquennes concipere
foeminas, octauum vitae annum non excedere, et alibi
cauda villosa homines nasci pernicitatis eximiae,
alios auribus totos contegi. Oritas ab Indis Arbis
fluuius disterminat. Ii nullum alium cibum nouere,
quam piscium, quos vnguibus dissectos sole torreant,
atque ita panem ex his faciunt, vt refert Clitarchus.
Troglodytas super Aethiopiam velociores esse equis,
Pergamenus Crates. Item Aethiopas octona cubita
longitudine excedere. Syrbotas vocari gentem
eam Nomadum Aethiopum, secundum flumen Astapum ad Septentrionem
vregentium. [Marginal note: Vel vergentium.] Gens
Menisminorum appellata, abest ab oceana dierum itinere
viginti, animalium que Cynocephalos vocamus, lacte
viuit, quorum armenta pacscit maribus interemptis,
praeterquam sobolis causa. In Africae solitudinibus
hominum species obuiae subinde fiunt, momentoque euanescunt.
Haec atque talia, ex hominum genere ludibria sibi,
nobis miracula, ingeniosa fecit natura: et singula
quidem, quae facit indies, ac prope horas, quis enumerare
valeat? Ad detegendam eius potentiam, satis sit
inter prodigia posuisse gentes.