ne quid vsquam mali esset, quod in homine non esset.
Haud procul vrbe Roma in Faliscorum agro familiae
sum paucae, quae vocantur Hirpiae: quae sacrificio
annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super
ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur.
Et ob id perpetuo senatusconsulto militiae omniumque
aliorum numerum vacationem habent. Quorundam corpore
partes nascuntur ad aliqua mirabiles sicut Pyrrho
regi pollex in dextero pede: cuius tactu lienosis
medebatur. Hunc cremari cum reliquo corpore non
potuisse tradunt, conditumque loculo in templo.
Praecipue India AEthiopumque tractus, miraculis scatent.
Maxima in India gignuntur animalia, Indicio sunt canes
grandioris caeteris. Arbores quidem tantae proceritatis
traduntur, vt sagittis superari nequeant. Haec
facit vbertas soli, temperies coeli, aquarum abundantia
(si libeat credere) vt sub vna ficu turmae condantur
equitum. Arundines vero tantae proceritatis, vt
singula internodia alueo nauigabili ternos interdum
homines ferant. Multos ibi quina cubita constat
longitudine excedere: non expuere: non capitis,
aut dentium, aut oculorum vllo dolore affici, raro
aliarum corporis partium: tam moderato Solis
vapore durari. Philosophos eorum quos Gymnosophystas
vocant, ab exortu ad Occasum praestare, contuentes
Solem immobilibus oculis: feruentibus harenis
toto die alternis pedibus insistere. In monte
cui nomen est Milo, homines esse auersis plantis, octonos
digitos in singulis pedibus habentes, autor est Megasthenes.
In multis autem montibus genus hominum capitibus caninis,
ferarum pellibus velari, pro voce latratum edere,
vnguibus armatum venatu et aucupio vesci. Horum
supra centum viginti millia fuisse prodente se, Ctesias
scribit: et in quadam gente Indiae, foeminas
semel in vita parere, genitosque confestim canescere.
Item hominum genus, qui Monosceli vocarentur, singulis
cruribus, mirae pernicitatis ad saltum: eosdemque
Sciopodas vocari, quod in maiori aestu humi iacentes
resupini, vmbra se pedum protegant, non longe eos a
Troglodytis abesse. Rursusque ab his Occidentem
versus quosdam sine ceruice, oculos in humeris habentes.
Sunt et Satyri subsolanis Indorum montibus (Cartadalorum
dicitur Regio) pernicissimum animal, tum quadrupedes,
tum recte currentes humana effigie propter velocitatem,
nisi senes aut aegri, non capiuntur. Choromandarum
gentem vocat Tauron siluestrem sine voce, stridoris
horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus
caninis. Eudoxus in meridianis Indiae viris plantas
esse cubitales, foeminis adeo paruas, vt Struthopodes
appellentur. Megastenes gentem inter Nomadas Indos
narium loco foramina tantum habentem, anguium modo
loripedem, vocarit Syrictas. Ad extremos fines
Indiae ab Oriente, circa fontem Gangis, Astomorum gentem
sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine,
halitu tantum viuentem et odore quem naribus trahant:
nullum illis cibum, nullumque potum: tantum radicum
florumque varios odores et syluestrium malorum, quae
secum portant longiore itinere, ne desit olfactus,