reges non pertrahi, neque ad Alexandrum magnum pertractos,
Beton itinerum eius mensor prodidit. Priores
Anthropophagos, quos ad Septentrionem esse diximus
decem dierum itinere supra Borysthenem amnem, ossibus
humanorum capitum bibere, cutibusque cum capillo pro
mantelibus ante pectora vti, Isigonus Nicaensis.
Idem in Albania gigni quosdam glauca oculorum acie,
a pueritia statim canos, qui noctu plusquam interdiu
cernant. Idem itinere dierum x. supra Borysthenem,
Sauromatas tertio die cibum capere semper. Crates
Pergamenus in Hellesponto circa Parium, genus hominum
fuisse tradit, quos Ophiogenes vocat serpentum ictus
contactu leuare solitos, et manu imposita venena extrahere
corpori. Varro etiam nunc esse paucos ibi, quorum
saliuae contra ictus serpentum medeantur. Similis
et in Africa gens Psyllorum fuit, vt Agatharchides
scribit, a Psyllo rege dicta, cuius sepulchrum in
parte Syrtium maiorum est. Horum corpori ingenitum
fuit virus exitiale serpentibus, vt cuius odore sopirent
eas. Mos vero, liberos genitos protinus obijciendi
saeuissimis earum, eoque genere pudicitiam coniugum
experiendi, non profugientibus adulterino sanguine
natos serpentibus. Haec gens ipsa quidem prope
internicione sublata est a Nasamonibus, qui nunc eas
tenent sedes: genus tamen hominum ex his qui
profugerant, aut cum pugnatum est, abfuerant, hodieque
remanent in paucis. Simile et in Italia Marsorum
gentis durat, quos a Circes filio ortos seruant, et
ideo inesse ijs vim naturalem eam. Et tamen omnibus
hominibus contra serpentes inest venenum: feruntque
ictas saliua, vt feruentis aquae contactum fugere.
Quod si in fauces penetrauerit, etiam mori: idque
maxime humani ieiuni oris. Supra Nasamonis confinesque
illis Machlyas, Androginos esse vtriusque naturae,
inter se vicibus coeuntes, Calliphanes tradit.
Aristoteles adijcit, dextram mamman ijs virilem, lacuam
muliebrem esse. In eadem Africa familias quasdam
effascinantium, Isigonus et Nymphodorus tradunt quarum
laudatione intereant probata, arescant arbores, emoriantur
infantes. Esse eiusdem generis in Triballis et
Illyrijs, adijcit Isigonus, qui visu quoque effascinent,
interimantque quos diutius intueantur. Iratis
praecipue oculis: quod eorum malum facilius sentire
puberes. Notabilius esse quod pupillas binas
in oculis singulis habeant. Huius generis et
foeminas in Scythia, quae vocantur Bithyae, prodit
Apollonides. Philarchus et in Ponto Thibiorum
genus, multosque alios eiusdem naturae: quorum
notas tradit in altero oculo geminam pupillam, in
altero equi effigiem. Eosdem praeterea non posse
mergi, ne veste quidem degrauatos. Haud dissimile
ijs genus Pharnacum in AEthiopia prodidit Damon, quorum
sudor tabem contactis corporibus afferat. Foeminas
quidem omnes vbique visu nocere, quae duplices pupillas
habeant, Cicero quoque apud nos autor est. Adeo
naturae, cum ferarum morem vescendi humanis visceribus
in homine genuisset, gignere etiam in toto corpore
et in quorundam oculis quoque venena placuit: