* * * * *
Richardi Hakluyti breuis admonitio ad Lectorem.
Ioannem Mandeuillum nostratem, eruditum et insignem Authorem (Balaeo, Mercatore, Ortelio, et alijs, testibus) ab innumeris Scribarum et Typographorum mendis repurgando, ex multorum, eorumque optimorum exemplarium collatione, quid praestiterim, virorum doctorum, et eorum praecipue, qui Geographiae et Antiquitatis periti sunt, esto iudicium. Quae autem habet de monstriferis hominum formis itinerarij sui praecedentis capitibus trigessimo, trigessimo primo, trigessimo tertio, et sparsim in sequentibus, quanquam non negem ab illo fortasse quaedam eorum alicubi visa fuisse, maiori tamen ex parte ex Caio Plinio secundo hausta videntur, vt facile patebit ca cum his Plinianis, hic ideo a me appositis, collaturo, quae idem Plinius, singulis suis authoribus singula refert, in eorum plaerisque fidem suam minime obstringens. Vale, atque aut meliora dato, aut his vtere mecum.
* * * * *
Ex libro sexto Naturalis historiae C. Plinij secundi. Cap. 30.
Vniuersa vero gens AEtheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani filio AEthiope AEthiopia. Animalium hominumque effigies monstriferas circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea. Ferunt certe ab Orientis parte intimatgentes esse sine naribus. aequali totius oris planitie. Alias superiore labro orbas, alias sine linguis. Pars etiam ore concreto et naribus carens, vno tantum foramine spirat, potumque calamis auenae trahit, et grana eiusdem auenae, sponte prouenientis ad vescendum; Quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est, &c.
* * * * *
Ex libro eiusdem Plinij septimo. Cap. 2. cui
titulus est, De Scythis, et
aliarum diversitate gentium.
Esse Scytharum genera, et quidem plura, quae corporibus humanis vescerentur, indicauimus. Idipsum incredibile fortasse, ni cogitimus in medio orbe terrarum, ac Sicilia et Italia fuisse, gentes huius monstri, Cyclopas et Laestrigonas, et nuperrime trans Alpes hominem immolari gentium carum more solitum: quod paulum a mandendo abest. Sed et iuxta eos, qui sunt ad Septentrionem versi, haud procul ab ipso Aquilonis exortu, specuque eius dicto, quem locum Gesclitron appellant, produntur Arimaspi, duos diximus, vno oculo in fronte media insignes: quibus assidue bellum esse circa metalla cum gryphis, ferarum volucri genere, quale vulgo traditur, eruente ex cuniculis aurum, mira cupiditate et feris custodientibus, et Arimaspis rapientibus, multi, sed maxime illustres Herodotus, et Aristeas Proconnesius scribunt. Super alios autem Anthropophagos Scythas, in quadam conualle magna Imai montis, regio est, quae vocatur Abarimon, in qua syluestres viuunt homines, auersis post crura plantis, eximiae velocitatis, passim cum feris vagantes. Hos in alio non spirare coelo, ideoque ad finitimos