The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.
vltra quam vales explicare, et inter omnia ad medium palatium in celso vertice atrium amaenum, valde tamen modico, sed cunctis praeciosius, aedificio, quasi ad seema nostrarum Ecclesiarium, cum turribus, pilarijs, et columnis, in quibus nihil prominet indignius auro.  Nunquam vel raro hic exit de suo palatio cum solis pulchris quos sibi conuocat et conuariat paruis pueris et puellis, non excedentibus 16. annos aetatis.  Tendit dum libet pedibus, quandoque vectatur equo, interdum ducitur vehiculo, nonnunquam vult ferri gestatorio, vel certe puellaribus brachijs, et visitat saepissime praefatum praeciosius aedificium:  atque hijs et modis alijs excogitat delectare visum pulchris, auditum suauibus, olfactum redolentibus, tactum lenibus, et gustum pascere delicatis.  Electas semper habet praesto 50. puellas ei, et de proximo exquisitissime ministrantes tam ad mensam quam ad cubiculum, et ad omne libitum.

[Sidenote:  Versus.] Hae ad prandium recumbenti afferunt processionis more pro singulo ferculo semper 5. genera dapum nobilium cum dulcisonae resonantia cantilenae, quarum aliquae ei singulos detruncant genu flexo morsellos, aliquae ponunt in ore, mundis tergentes comedentis labia mappis.

Nam ipse quidem in mensa continet iacentes manus puras et quietas.  Post deseruitionem ferculi primi, seruitur pro secundo in 5. alijs dapum generibus modo quo supra, et renouatur in apponendo cantus suauior melodia.

Ista absque vlla Domini cura per ministros quotidie reparantur etiam in maiori satis quam effor nobilitate, nisi dum ipse pro placito iusserit, quandoque temperari.

Deliciosius igitur quo vult deducit carnem, non curans animam, sed nec probitatem curans terrenam, pascit sterilem, et viduae non benefacit.  Et

    Quia viuit sicut porcus,
    Morientem suscipit orcus.

[Sidenote:  Longitudo vnguium.  Vtunturetiam in Florida principes longis vnguibus.] Porro quod eum dixi manus tenere quietas, noueritis nimirum nil posse manibus capere vel tenere, propter longitudinem, et recuruitatem vnguium in digitis, qui sibi nullo tempore praescinduntur.  Seruatur enim hoc pro nobili more patriae, et viri diuites delicati, qui proprios possunt habere ministros nunquam sibi dimittunt vngues resecare, vnde et nonnullis circumdantur vndique manus, acsi uiderentur armatae.

[Sidenote:  Noua historia Chinensis hoc testatur.] Foeminarum autem mos est nobilis si habeant paruos pedes, vnde et generosarum in cunis strictissime sime obuoluuntur, vt vix ad medium debitae quantitatis excrescere possint.

The English Version.

Of the Customs of Kynges, and othere that dwellen in the Yles costynge to
  Prestre Johnes Lond.  And of the Worschipe that the Sone dothe to the
  Fader, whan he is dede.

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.