Ciuitatis vndique muri sunt compacti albis et nigris lapidibus conquadratis ad modum scakarij, omnesque contractae simili pauimento sunt stratae. Tanta est illic reuerentia sacrificiorum vt si quis vel in modica quantitate, sanguinem hominis, seu immolaticiae pecudis fudisse deprehensus fuerit, nequaquam iudicium mortis euadet. Et inter innumeras superstitiones est illic vna talis.
Haeres cuius pater defungitur, si alicuius vult esse reputationis, mandat cognatos, amicos, Relligiosos, et sacerdotes pro posse, qui certo Die conuenientes sub magno Symphoniae festo, corportant defuncti cadauer, in montis sublime cacumen. Ibi accedens dignior Praelatorum, funeris caput abscindit, tradens haeredi in aureo disco decantanti sub deuotione suas orationes cum suis in propria lingua. Atque interim aues regionis rapaces, et immundae, vt corui, vultures, et aquilae, quae pro consuetudine optime morem norunt, aduolant magno numero in aere: Tuncque Relligiosi cum sacerdotibus detruncant corpus in frusta velut in macello, proijcientes pecias in altum auibus, ac decantantes certam ad hoc compositam orationem, tanquam si nostri sacerdotes cantarent. Subuenite sancti Dei, etc.
Et habet eorum oratio, hunc sensum in sua lingua. Respice quam iustus et sanctus extitit homo iste, quem Angeli Dei conueniunt accipere et in Paradisum deferre. Talique diabolico errore delusi, putant filius, et amici, quod defunctus sit in Paradisum translatus, viuat illic sempiterne beatus, quoniam, vbi plures conuenere volucrum, ibi maiorem laetantur et iactant fuisse numerum Angelorum.
Hinc deinde reuertentes, cum choris, et resonantia Musicorum, filius paratum praestat omnibus conuiuium, in cuius fine pro extremo ferculo, tradit singulis particulam, de patris capite summa cum devotione. Hanc etiam capitis caluariam filius facit postmodum debite formari et poliri sibi pro cypho, in quo bibit in conuijs, ob recordationem amantissimi patris.
Ab hoc Regno decem dietis per potestatem Imperatoris Grand Can, inuenitur Insula delectabilis, et speciosa satis: cuius Rex est praepotens in gloria, et in diuitijs superabundans, et de multis quae illic geruntur admirandis vnum recito solum.
[Sidenote: Diues Epulo.] Quod est ibi homo quidam ditissimus nullius dignitatis nomine honoratus, sed bysso, ac serico adornatus, et splendide omni tempore epulatus: non ergo vult dici princeps, Dux, comes, miles, aut huiusmodi, licet superioritatem habeat super marchiones aliquos et barones. Eius possessionis valor aestimatur in anno 30. cuman de assinarijs bladi, et risi, nec quaerit nisi delitiose viuere in isto seculo, vt cum diuite Epulone sepeliatur in inferno. Cum etiam sibi derelictus sit, iste viuendi modus a retrogenitoribus, eum et ipse posteris derelinquet. Hic tanquam Imperiali residet palatio, cuius muri ambitus ad tractum leucae tenditur, continens arbusta, vineta, rinulos, fontes et stagna, aulas, et cubicula auro strata depictaque mire, et sculpta artificiose,