[Sidenote: Taprobana Insula, et eius descriptio.] Versus Orientales partes Indorum consistit magna regio Taprobane exuberans optimis terrenorum bonorum, in quam nauigio intrauimus in octo vel circa diaetis per aquam satis tenuem, haud profundam. Ibi, sicut et in alijs multis Insulis, rex non nascitur sed eligitur per partes terrae: et est haec vna de quindecim nominatis Regionibus conquisitionis Ogeri. Ista, cum modicum declinet a circulo terrae sub AEquatore, patitur in anno duas aestates, et duas hyemes, si tamen hyems aliqua dici debeat, et non magis aestas, quia nullus hic dies anni caret fructu, flore, germine.
Habitatores sunt discreti, et honesti, vnde et mercatores de remotis partibus libenter cum ijs communicant: et sparsim per regionem habitant plurimi diuites Christiani.
[Sidenote: Orilla. Argita.] Hijs iunguntur duae insulae (quas nos vocamus, Orilla, et Argita), quanquam illa lingua aliter nominentur. In quarum prima sunt multae mineriae auri, in secunda argenti, et propter quandam crassitudinem aeris continuam, perpauca apparent sydera, praeter vnum quod dicunt Canopum, quod aestimo planetam Veneris. [Sidenote: Hunc locum notat Gerardus Mercator in sua charta generali.] Et quod mirum est valde de omni lunatione ijs apparet nisi 2. quarta. Cuius rei probabilis ratio effugit etiam Astronomos valde peritos. Atque per has Insulas quoddam rubrum mare a mari Oceano segregatur.
Itaque in Orilla in locis multis effoditur, colligitur, et conflatur optimum auri metallum, per viros, mulieres, et paruulos in hoc instructos, sed et in nonnullis ibi montibus monstrantur congregationes bestiolarum in quantitate nostrorum catulorum, in formicarum forma ac natura totali: qui pro suis viribus effodiunt, purificant, et colligunt cum intenta occupatione auri minutias, eas reponentes, et repositas retrahentes de cauernis et specubus in cauernas et specus. Et in conseruando sum diligentes et acres, vt nemo audeat de facili propinquare, nisi quod interdum ab illis pausantibus; seu ab aestu se occultantibus, aliqui non sine periculo in dromedarijs et veredarijs rapiunt, vel furantur.
Solet etiam ab eis obtineri, quod excogitato ingenio super equam quae nuper foetum ediderit, imponentes homines duas de ligno cistulas, seu cophinos nouos, vacuos, et apertos a lateribus dependentes prope terram: hanc famelicam dimittunt vt se pascat ad herbas in montem: Quam formicae videntes solam salientes et iocantes, colludunt ad eam et ad eius confines pro nouitate: et quoniam eis est naturale, vt circa se omne vacuum implere conentur comportant certatim aurum suum in vasculis suis mundis. Cumque homines a remotis tempus obseruauerint, emittunt pellum equae vt videat matrem, cuius aspectu iam diu stetit priuatus, ad cuius hinnitum protinus equa reuertitur onusta de auro. Hijs ergo et similibus modis homines aurum diripiunt a formicis.