The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

Sobrij quoque sunt, quapropter et longo tempore viuunt:  et si quis ab eorum moribus degenerat, proscribitur perpetuo sine mora, omnibus nulla posita differentia personarum, vnde et in iusto Dei iudicio, quod naturalem exercere iustitiam contendunt, Elementa eis naturaliter obsequuntur, et raro eos tangit tempestas, aut fames, pestilentia aut gladius.

[Sidenote:  Flumen Chene.] Magna riparia dicta Chene currit per Insulam, ministrans piscium et aquarum copiam:  Istos olim Alexander rex Grecorum debellare cupiens, misit eis literas comminationis, cui inter caetera notabilia remandauerunt, nihil se habere curiosi, quod Rex tantus deberet concupiscere, nihilque ita se timere perdituros sicut pacem bonam, quam hactenus habuerunt inconcussam:  sicque diuino nutu est actum vt Rex truculentus ad alia se verteret, atque in breui postmodum caderet, quia dissipat Dominus eos, qui bella volunt, et istis manet pax multa diligentibus eam.

[Sidenote:  Pytan.] Pytan Insula breuis continet paucos et breues habitatores, Pygmaeis modico longiores, qui decoris vultibus nullo vnquam cibo vescentes, specialis pomi quod secum portant sustentantur odore, quo si carerent ad parum, color in vultu marcesceret, et die tertia vita periret.

Discretio et rationabilitas ijs adest modica, nec enim habent laborare nisi pro vestitu, quem sibi circa arbusta colligunt:  Et conficit vnusquisque pro 12 annis vitae suae.

Vltra hanc Insulam siluestres, et fortes habentur homines, sed bestiales, vestiti per totum corpus proprijs capillis et pilis, exceptis palmis, et faciebus, qui videntur penitus gubernatione et politia carere:  venantur carnes per siluas, et discurrunt piscantes in aquis, omnia cruda vorantes.

[Sidenote:  Fluius Briemer.] Huius ad terrae metas manat fluuius Briemer latitudinis duarum leucarum, et semis, quem nos transire nequiuimus, nec ausi fuimus.  Quoniam illo transmisso instant deserta 15, aut plurium diaetatum inhabitata nunc temporis (prout audieramus) diuersis et nobis ignotis generibus bestiarum, serpentum, draconum, gryphium, aspidum, dypsarum, et colubrorum in multitudine tanta, vt centum millia armatorum simul pertingere vsque ad arbores, quae ibi dicuntur solis et lunae, vix possent.  Attamen suo tempore Alexander magnus scribitur pertigisse, et quaedam ab arboribus fictitia succepisse responsa.

[Sidenote:  Balsamum indicum.] Circa has arbores excolitur Balsamum, cuius liquoris comparatio nusquam scitur contineri sub coelo.  Nam ibidem homines, de istarum arborum fructibus et Balsamo vtentes dicuntur illorum virtute quadringentis aut pluribus annis viuere.

Peruenit autem et Dux Danus Ogerus, ac manducauit de illis, vnde et nonnulli prae sensus stoliditate vel fidei leuitate putant ipsum adhuc alibi viuere in terris.  Ego autem quia tantum pro dilatanda Christianitate laborauit arbitror magis, eum regnare cum Christo in coelis.

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.