Caeterarum vero bestiarum et animalium licite vescuntur carnibus pro victu, et lacte pro potu. Ibi quisque vir licite potest coniungi cuique mulieri; quantumcunque propinquet, exceptis progenitoribus, patre matre. Nam cohabitatio, et commixtio omnium virorum ad singulas mulieres apparet ibi communis, vnde mater natum paruulum suum, adicit pro sui placito cuicunque viro, qui circa generationis tempus secumn dormierit, nec valet vllus virorum esse certus de proprio generato, quem modum exlegem arbitror et turpem.
Sicut ergo praefatus sum, multa mira videntur per Regiones Indorum, mira quidem nobis, sed illis assueta, quibus si nostra recitarentur assueta, audirent pro miris. Nam et dum quibusdam dixi aucas viuas apud nos nasci in arboribus, admirati sunt satis. In multis locis seminatur singulis annis sementum de Cothon, quod nos dicimus lanam arboream, exurgunt ei modica arbusta, vel potius arbustula de quibus talis lana habetur: est arbor luniperus, de cuius ligno desiccato, si carbones viuos sub proprijs cineribus tenueris diligenter opertos, igniti seruabuntur ad annum.
Est et genus Nucum incredibilis magnitudinis ad quantitatem magni capitis: et bestia vocata, oraflans, vel serfans, corpore in nostrorum aldtudine caballorum, et collo in 20 longitudine cubitorum ad prospiciendum vltra domos et muros, quorum posteriora apparent vt hinniculi siue lerni.
Genus est etiam Camelionum ad formam hynnulorum, qui semper patulo tendunt ore, vel nil manducantes. Viuunt de aere, quae etiam ad suum libitum videntur sibi variare colorem, exceptis (vt dicitur) albo vel rubeo.
Maximi quoque serpentes, inuicem qualitate, et genere differentes atque colore.
Aliqui cristam in capite gerunt, quidam more hominum ad duos pedes erecti incedunt, et nonnulli qui dicuntur Reguli, venenum per ora distillare non cessant, nec non quam plures cocodrilli, de quibus aliquid in praecedentibus retuli; [Sidenote: Apri ingentes. Leones albi. Louheraus.] et apri in nostrorum magnitudine boum, spinosi ericij, in quantitate porcorum, leones albi in altitudine dextrariorum. Louheraus, seu Edouches per Indiam habentur, quod ferarum genus satis est maius nostris communibus equis, geren in fronte tetri capitis tria longa cornua, ad formam pugionis, ex vtraque parte scindentia, vt eis nonnunquam interficiant Elephantes.
Aliae quoque bestiae crudeles vt vrsi cum capitibus fere aprorum et habentes pedes senos, qui finduntur latis vngulis bis acutis, et cum caudis leonum siue pardorum.
Et quod vix credetur, mures pro quantitate, 10, aut 12. nostrorum et vespertiliones ad modum coruorum.
Sed et aucae in triplo maiores nostris, plumis indutae rubris, nisi quod in pectore et collo apparet nigredo.
Et breuiter tam ibi quam alibi, habentur pisces, bestiae, volucres, aut vermes diuersorum generum, aut specierum, de quibus hoc loco, vel inutilis, vel prolixa posset fieri narratio, quod nec illis qui nunquam propria exierunt, credibilis videretur.