Istorum non curaui intrare insulam: nam et audiui quod ad maris littus solent insidiari nauigantibus, nauesque submergere, nisi interdum redimantur tribus aut quatuor per sortem hominibus sibi datis.
[Sidenote: Letiferi aspectus mulierum.] Versus Austrum hinc in mari Oceano, habetur inter alias insulas vna, vbi crudelibus quibusdam mulieribus nascitur in oculis lapis rarus, et malus, quae si per iram respexerint hominem, more Basilisci interficiunt solo visu.
Et vltra hanc insulam alia maior et populosior, vbi cum multi sint vsus nobis insueti, vnum describo.
[Sidenote: Insula vbi virgines vitiantur antequam nubant.] Dum desponsauerit vir puellam, virginem, mandat hominem incompositum, velut ribaldum, qui sua idonea claue per expertos super hoc diligenter considerata, si reputatur idonea reseret et vestiget sub nocte vnica virginalem conclauem, pro mercede sibi tradita competenti. Et si postera nocte accedens sponsus ita non inuenerit, poterit, et consueuit hominem impetere ad mortis iudicium indeclinabile. Cumque huius moris discere voluissem causam, accepi responsum, pro certis temporibus apud eos, virgines habuisse in matricibus paruos serpentes, quibus nocebantur primi ad illas intrantes.
Ideoque et viri, que pro mercede tantum subeunt periculum, vocant sua loquela cadibrum, est, stultos desperatos.
Ex hac, apparet Insula in qua inter alios vsus, peruersae sunt matres contra naturam et scripturam, cum pepererent contristantur, et dum proles moritur iocundantur, iactantes in magno igne cum conuiuio et exultatione, dumque maritus ante vxorem decidit, patebit vxoris plena dilectio, si cum corpore mariti, quod rogo traditur se iactat cremandum, vt quia in isto seculo steterunt amoris vinculo colligati, non sint alio separati.
Nec tamen intelligunt illud seculum, nisi quod sibi confingunt terrestrem Paradisum. Purum aut minorem annis, trahet mater secum si placet, sed aetatis puer perfectae, eliget pro proprio placito viuere superstes, aut mori iuxta parentes.
Hic etiam non succedunt Reges per generationem sed per electionem, vt assumatur non nobilior, aut fortior, sed morigeratior, et iustior, 50 ad minus annorum, nullam habens sobolem aut vxorem, seruaturque illic iusticiae rigor in plena censura, in omnibus et contra omnes, etiamsi forefecerit ipse Rex, qui nec eximitur a traditis legibus pro concupiscentia vel contemptione quarumlibet personarum.
Veruntamen Rex si peccauerit non occiditur ob reuerentiam, sed quod sub poena mortis, publice inhibetur, ne quispiam in Regione ei verbo vel vllo facto communicet, et quoniam sui loco alter rex constituitur, necesse est illi breui vita degere vel perpetuo exulare. Constat post ipsam, et alia Insula, multis bonis locuples, et hominibus populosa, de qua recolo scribendum, quod nulla occasione comedunt tria genera carnium, gallinarum, leporam, et aucarum, quas etsi nutriant in copijs, vtuntur duntaxat pellibus aut plumis.