The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

Hunc ergo locum ineptum cum vitare vellemus in toto nequiuimus extremitatem eius, quocunque girantes, nullus nostrorum perfecto aspectu audebat respicere quae gerebantur ibidem, quia inuadens tremor statuebat horripilationem extrahebat, sudorem, et pudorem omnes extinguere videbantur.  Nec tamen potuit esse consilium de reuertendo, ne propter immutatum propositum confestim a daemonibus strangularemur.

Transiuimus, Dei gratia nobis opitulante, sed non sine maximo horroris, foetorisque tormento:  rursumque ex tunc procedentes nos apprehendebat tenebrosa, validaque tempestas, ventorum, coruscationum, tonitruum, grandinum, et pluuiarum, cuius, quassatione collabebamur in facies, et in dorso dextrorsum, et sinistrorsum, interuoluente ad tibias, sicut prius multitudine grinnientium bestiarum, nec dubito scribere quoque amplius, quam 500. vicibus per hanc vallem quisque nostrum sternebatur ad terram.

Post vero exactam tertiam leucam, coepit nobis augeri lux aeris, ex quo animosiores effecti, in vno tranquilliori loco nos parum pausantes, gratias Deo palmis extensis in caelum, reddidimus immensas, et praecipue quod nullus deesset de nouenario numero sociorum.

Nihilominus tamen spiritus in aere nobis minari non cessabant, pretendentes in derisionem sua pudenda simul, et foeda virilia et posteriora.

Pro certo ergo habeatis de his quae vidi, et sensi, nullam possum vobis tradere aequipollentiam verborum, cum quia grauissima erant, tum quia, singulis ne mihi deuotionem minueret non attendebam, tum etiam, quod prae horrore, labore, et dolore multa memoriae non commendabam.

Per quartam autem leucam (ductrice gratia) leuius transeuntes, sustinuimus tamen sub pedibus hominum cadauera mortuorum, prope vallis exitum rerum tentamina preciosarum.

Nunc itaque obsecro magno cordis effectu, haec legentes et audientes ego, qui in illa hora quid erga me agebat misericordissimi Dei pietas ignorabam, vt velitis pro me, simul et mecum ex mentis intimo collaudare ipsum Dominum, qui tunc de potestate tenebrarum illarum eripuit me indignum, et prout confido, a delictis iuuentutis me purgauit, quatenus de postea commissis, et committendis, mihi propitius fore dignetur, cum iam senior sim effectus.  Quoniam etsi ex tunc proposui mores corrigere, ex nunc statuo in melius emendare, per filium eius Iesum Christum Dominum nostrum.

Ad hoc, addo breuiter, quod non auderem hortari quenquam, me consulentem, vt spontanee ingrederetur hanc vallem infaustam, quamuis ego curiosus intraui.  Venientes posthac ad proximas habitationes, necesse fuit nobis intendere ad recreandum corpora cibarijs, et balneis, et ad medendum vulneribus, et quassaturis, donec per aliquod tempus vnusquisque acciperet deliberationem super suo futuro.

CAPVT. 46.

De quibusdam alijs admirandis per Indorum insulas.

[Sidenote:  Gigantes Anthropophagi.] Vt modo procedam in tractatu.  Sciatis ad paucas inde dietas grandem insulam haberi gigantum, ad straturam altitudinis viginti quinque pedum nostrorum, de quibus ipse vidi nonnullos, sed extra terram eorum, et audiuimus esse intrinsecus quosdam triginta pedum, et vltra:  hi operiuntur non vestibus, sed bestiarum pellibus vtcunque sibi appensis, comedentes animalium carnes crudas, et lac pro potu sorbentes, atque appetentes super omnem esum carnes humanas.

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.