Et licet non certum id habebam, aestimaui hoc fieri in parte vel in toto fictione daemonum, reputans in breui tempore tantam multitudinem hominum spontanee vallem intrasse, et si a longo tempore in ea perijssent putrefactos fuisse.
Ergo in initio nostri processus quasi prope leucam inuenitur iter sub pedibus satis promptum, sed lumine tanquam ad medium nobis sufficiente, via torquebatur nimis, et asperabatur: et ecce figurae daemonum, circum et supra in aere se ferentium, ad imagines horribilium luporum, leonum, laruarum, megerarum, iuxta cuiuscunque genus vlulantium, rugentium, stridentium, gannientium, hiantes ore, intentantes dentibus, rostris, ac vnguibus, nos terrere, mordere, discerpere, deglutire.
Quapropter pro breui interdum soluto silentio nos inuicem hortabamur, ne quis pro pusillanimitate terrori cederet, et tanto deficeret in agone. Hoc igitur modo per secundam leucam expirante nobis vsque ad tenebras lumine, quousque quis vix vmbram proximi agnoscere possit, praeter praedicta in aere tormenta, incurrebant nobis ad tibias, et pedes pluralitas quasi porcorum, vrsorum, et caprarum grinnientium, et impellentium nos ad lapsum, quod vel ad tertium, vel quartum, aut sextum passum solatenus cadebamus in palmas, seu genua, vel prosternebamur in faciem, aut supini.
Ac superuenere praeter hoc ventorum turbines, fulgurum coruscationes, tonitruorum boatus, drandium casus et exundatio pluuiarum, quantas et quales nunquam accepimus in hoc mundo, quibus iactabamur, ruebamus, quassabamur, et periclitati fuimus extra narrandum.
Interdum quoque sensimus tanquam graues baculorum ictus, per humeros, dorsa, latera, et ad renes, alij quidem grauiores, alij vt puta secundum demeritum vniuscuiusque. Et certe dum per tanta tormenta, quasi exhaustis totis viribus, iam prope medium locum vallis erat ventum, accidit repente, sub vnico instanti temporis, quibusdam nostrum expalmatio ita dura, vt omnes pariter collisi, et prostrati iaceremus in extasi per vnam vul duas forsitan horas.
Et isto defectu vidit quilibet suo modo spiritualem visionem supermirabilem, et excedentem omne dictum, et scriptum.
Ego vero de visione mea nihil ausus sum scribere, vel loqui, quia et fratres singuli inhibuerunt, nisi de his, quae corporaliter intuebamur, et passi sumus.
Grauissimum singuli sustinuimus ictum per corporis loca diuersa, vnus in facie, alius in pectore, ad costas, in dorso, vel ad humerum, et mansit cuique signum percussurae nigerrimum, ad formam virilis manus humanae:
[Sidenote: Mirabilis ictus.] Ictum autem meum in colli ceruice tali ac tanta passione, vt putabam caput abscissum de corpore auolare: et hinc ad octodecimum annum mansit mihi in prima magnitudine signum: sed et vsque nunc variato colore locus ille demonstrat penissime cicatricem, donec cum cadauere tota mutabitur in sepulchro: porro vbi nos ab extasi in his tenebris separauimus singuli per diuinam gratiam respirando, loquendo, palpando, erigendo nos ipsos mutua humanitate, vt potuimus, recollegimus, et cohortabamur, cum subito nobis apparuit sub tenebroso lumine, vel potius fumosa caligine, locus ille spatiosus mediae vallis, continens antedictum horribile caput daemonis, plenus foetore inaestimabili, et iugi occupatus exercitatione innumerorum spirituum malignorum.