The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

In hac valle, ab vno eius latere, vidi faciem hominis valde horribilem, qui tantum horrorem mihi incussit, quod putaui me spiritum exhalare, propter quod saepe repetij verbum vitae, scilicet, verbum Caro factum est.

Ad illam faciem non audebam accedere, nisi ad distantiam octo passuum:  postea iui ad caput vallis, et ascendi super montem arenosum, in quo vndique circumspiciens, nihil videbam, nisi instrumenta musicalia, quae audiebam fortiter pulsare.  Cum fuissem in capite montis, reperi multum argentum congregatum ibi in similitudinem squamarum piscium, vnde posui in gremio, sed quod de ipso non curabam, dimisi illud, et sic illaesus transiui Deo concedente.

Sarraceni cum hoc scirent, reuerebantur me esse baptizatum, et sanctum:  mortuos nunc in valle dicebant, homines infernales.

Odericus ad literam hic terminat suum librum:  non fuit tot perpessus in valle, sicut ego.  Anno Domini 1331.  Ianuarij nono, migrauit ad Christum, in conuentu Minorum:  cuius vitam statim in fine, et vsque nunc claris miraculis diuina prouidentia approbat, et commendat, prout continebatur in quaterno, a quo concordantias hic superseminaui.

CAPVT. 45.

De periculo et tormentis in valle eadem.

Itaque dico vobis, cum sodalibus, qui simul eramus, quatuordecim diuersarum nationum ante ingressum huius tanti periculi peruenissemus, nos tractatu longo, et deliberatione acuta consiliabamur, vtrumnam ingredi deberemus, et quidam affirmabant, alii vero negabant.  Erant autem in numero duo deuoti fratres, de religione beati Francisci, natione Lombardi, qui videbantur pro seipsis non multum curare ingressum, nisi quia noluerunt nos animare ad ingressum, dicentes, si qui nostrum per confessionem, et Eucharistiae susceptionem se ibidem praemunirent, ingrederentur cum illis:  quo, ab omnibus mediante debita prouisione, quam ipsi fratres penes se gerebant peracto, parauimus mentes nostras cum pedibus ad intrandum.

Sed ecce quinque de nobis, duo Graeci et tres Hispani, semetipsos ab alijs segregantes, visi sunt alium requirere introitum nos praecedere cupientes, et certe nos illos exinde non vidimus, et quid eis acciderit an periculum subierint, velne ignoramus.

Nos autem nouem per vallem processimus in silentio, et cum cordis ea deuotione, quam quisque sibi potuerit obtinere:  et ecce in breui transacto spatio apparuerunt cumuli massarum auri et argenti, et preciosorum copia vasorum.  Sed dico vobis pro parte mea, quia nihil horum tetigi, reputans id fallaciam daemonum confinxisse ad mittendum concupiscentiam in cor nostram, imo sine intermissione conabar cor meum custodire ad deuotionem inceptam.

Procedentibus igitur nobis lux coeli minuebator paulatim et augebatur horror, quoniam prope nos vndique etiam sub pedibus nostris apparebant iacere cadauera mortuorum hominum penitus defuncta:  alia adhuc spirantia, et nonulla semiuiua, super quae dum nos aliquando calcare contingeret, conquerebantur, ac dolorose submurmurabant.

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.