Est illic in alpibus vallis infausta, quatuor ferme leucarum: longitudo vallis, quasi ad quatuor milliaria Lombardica, appellata vallis incantationis, seu periculosa, seu propius daemoniosa: intra quam diebus ac noctibus resonant boatus et tumultus tonitruorum, tempestatum, clamorum, et stridorum, diuersique generis sonituum terribilium, quos illic exercet multitudo spirituum malignorum.
Prope ad vallis medium sub vna rupium, apparet omni tempore visibiliter integrum ac maximum caput daemonis vsque ad humeros tantum, cuius speciem prae horrore nullus pleno intuitu humanus audet diu oculus sustinere: nam respicientes contra aspicit truculenter, agitans oculos minaciter, tanquam ex palpebris eiecturus (quae et scintillant) flammas in altum. Totumque caput sese rotat ad minas, et variat terribiliter modum et continentiam sub repente diuersis maneriebus. Exitque de illo per totum ignis obscuratus fumo, et foetor, tantus, quod per magnum spatium viae pessimam vallem infectat.
Ingredi autem volentibus, apparet semper ad introitum vallis, magna copia auri, argenti, vasorum, vestium, et rerum pretiosarum, quas proculdubio ibi daemones confingunt, quibus et ab olim multi insipientium hominum concupiscentia tracti intrarunt, et vsque nunc intrant pro colligendo thesauro: sed de Infidelibus paucissimi reuertuntur, imo nec de Christianis, qui auaritiae causa ingrediuntur: per vallis autem semitam, quae inter montes et monticulos, tortuosa et aspera est, gradientes vident, et audiunt, daemoniacos spiritus multos volutantes, et imaginibus corporum visibilium, serpentum, volucrum, vlularum, lamiarum, et huiusmodi specierum horribilium dentibus minitantes, vngulas erigentes, incognitos sibilos spirantes prope super capita ad aures transgredientium. Semperque minuitur lumen aeris, donec ventum fuerit ad terribilissimum locum capitis antedicti.
Si quis autem sincerae fidei Christianus per contritionem veram et confessionem, se posuerit in statu saluationis, munitus corporis Christi mysterijs, ac signo crucis, cum intentione ibidem agendi poenitentiam de admissis, et cauendi de admittendis, putatur posse hanc transire vallem securus quidem a morte, non tamen liber a laboribus, horroribus, et tormentis, et exire, de omnibus culpis praeteritis corruptis, ac de futuris magis solito cautus, sicut scriptum est, territi purgabuntur.
Nota aliud mirabile magnum. Vidi cum irem per vnam vallem positam iuxta flumen quod egreditur de paradiso, vidi in ea multa corpora mortuorum, in qua etiam audiui multa genera Musicorum, qui ibi mirabiliter pulsabant: tantus erat ibi tinnitus Musicorum, quod incussit mihi timorem horribilem.
Est autem longitudo illius vallis quasi ad quatuor milliaria Lombardica, in qua si vnus Infidelis intrat, nunquam egreditur, sed sine mora moritur: Et licet sciui, quod intrantes moriuntur, tamen acceptaui intrare, vt viderem quid ibi esset. Dum intrassem tot humana cadauera ibi vidi, quod nisi quis videret, credere non posset.