The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

Hic petrarum fluuius currit ad intercisum tempus, quasi in tribus septimanae diebus, per spatium deserti Indiae plurium dietarum, velut fluuius, quousque tandem se perdat in mare arenosum praedictum, atque ex tunc ipsi lapides penitus non comparent.  Tempore autem sui cursus nullus appropinquare praesumit, prae strepitu eius et motu:  sed tempore quietis aditur sine periculo vitae.

In Orientem versus fluuij originem ad ingressum deserti magni inter quosdam de montibus, cernitur grandis terrae planicies tanquam spatiosi campi totaliter arenosi, in quo videntur ad Solis ortum exurgere de arena, et secundum eleuationem Solis excrescere quaedam virgulta, atque in feruore meridiei producere fructum.  Ac de illo in Solis decliuo fructus cum arbustulis paulatim minui, et in occasu penitus deperire, vnde et nullus hominum audet illorum vti fructibus, ne sit quid fantasticum et nociuum.

In huius deserti interioribus, vidi homines in toto syluestres, qui etsi in superioribus formam praetendere videantur humanam, descendunt in subterioribus ad formam bestiae alicuius.

Horum quidam frontes gerunt cornibus asperatas, grinientes vt ferae vel apri:  alij nonnulla vti videntur loquela, quam nemo rationalium nonit, et quibusdam signis concepta depromunt.  Et est illic pluralitas syluestrium canum, qui dicuntur papiones, quibus postquam edomiti, et ad venandum instructi fuerint, valent capi multae bestiae per desertum. [Sidenote:  Papagalli.] Est et copiositas papingonum auium viridium in colore quas appellant phicake, et quarum diuersa sunt genera, nobiliores habent latas in rostro linguas, et in vtroque pede digitos duos.  Et quaedam ex istis naturaliter loquuntur verba aut prouerbia, seu salutationes, in patriae idiomate, vt euidenter salutes, concedant, et reddant viatoribus, et nonnunquam debitum iter errantibus per desertum ostendant.  Minus autem nobiles non loquuntur ex natura, sed si latas habent linguas, et non sunt vltra duorum annorum aetatis, possunt per assiduitatem instrui ad loquelam.

Aliae nec loquuntur, nec eradiuntur, sed solum clamitant pro voce milui, et nisi tres digitos habent in pede.

Nota:  in quarta orientali Deus dedit fratribus minoribus magnam gratiam, vnde in magna Tartaria ita expellunt ab obsessis daemones, sicut de domo canes:  vnde quandoque per decem dietas ad eos adducuntur daemoniaci alligati, et statim fratribus praecipientibus in nomine Iesu Christi, exeunt, et liberati baptizantur, et comburunt idola, et plures credunt, et quandoque exeunt idola de igne, et fratres proijciunt aquam benedictam, et clamat daemon, Vide, de meo habitaculo expellor propter fratres minores.  Ita multi credunt, et baptizantur.  Odericus.

[Sidenote Melescorde Regio.  Vel regionis.] Item nota:  dum recederem de terra Praesbyteri Ioannis versos occidentem, applicui ad contratam vnam, quae dicitur Melescorde, quae pulchra est, et multum fertilis:  inter montes duos huius contratae fecerat quidam murum circundantem montem, et in eo fontes nobilissimos, et omne detectabile.  Et hunc locum dicebant paradisum, sicut hic fere continetur.  Ideo Odericus, qui postea narrat de valle infausta in hoc se terminat.

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.