Tempore pacis per terras proprias de palatio ad palatium, aut de regno ad regnum, dum tendere ei placet, comitatur vtique magna multitudine hominum ante et retro, et ex vtroque laterum.
Tuncque portantur coram eo tria valde notabilia, quae tam illi quam omnibus ea digne notantibus esse possunt salutaria. Praecedit enim eum in spatio circiter octodecim passuum discus onustus velut omni genere pretiosorum vasorum auri et argenti, gemmarum, et inaestimabilis artificij. Illumque discum subsequitur propinquius Imperatori ad spatium centum passuum, alia crux lignea nullo penitus auro, nulloue colore aut preciositate artificialis operis adornata.
Dehinc ad sex passuum succedit ibidem propinquans Imperatori discus aureus terra nigerrima plenus. Sunt enim praedicti comitatus in custodiam et honorem personae Imperatoris, discus vassorum in ostensionem diuitiarum, et maiestatis Imperialis. Crux in recordatione passionis et mortis, quam in cruce ligni simplice Christus passus est pro nobis. Et terra nigra in memoriam dirae mortis, qua caro ipsius Imperatoris, quae terra est, in terram ibit corruptionis.
The English Version.
But of the princypalle yles and of his estate and of his lawe, I schalle telle zou som partye. This Emperour Prestre John is Cristene; and a gret partie of his contree also; but zit thei have not alle the articles of oure feythe, as wee have. Thei beleven wel in the Fadre, in the Sone and in the Holy Gost: and thei ben fulle devoute, and righte trewe on to another. And thei sette not be no barettes, ne by cawteles, ne of no disceytes. And he hathe undre him 72 provynces; and in every provynce is a kyng. And theise kynges han kynges undre hem; and alle ben tributaries to Prestre John.
CAPVT. 43.
De quibusdam miris per regiones Indiae.
Licet plurima mira habeantur in terra Imperij Presbyteri Ioannis, ne materia operis nimium proteletur, multa tego silentio: et solum de quibusdam in principalibus Insulis narro. [Sidenote: Magnum mare arenosum] Ergo in primis dico vidisse me magnum mare arenosum, quod de solum minuta arena sine vlla aqua cum lapillorum granellis currit, et fluit per altas eleuationes, et depressiones ad similitudinem maris aquae, nec vnquam quiescit: et quod ipse non cesso stupere, inueniuntur pisces ad littus proiecti, qui cum sint alterius formae et speciei, quam de nostro mari, videntur tamen gustui in edendo delicatiores. [Sidenote: In orientali India vsque hodie venti anniuersarij arenis ostia fluminum suffocant.] Nullo tamen humano ingenio videtur hoc mare transuadari, aut nauigari, aut illo piscari, sed nec propter sui longitudinem, et plura impedimenta de prope circuiri.
Item ab hoc latere maris per tres dietas habentur magnae montium alpes, inter quas venit quasi oriens de Paradiso fluuius decurrentibus petris, nihil penitus habens aquae, in quibus aestimandae sunt plurimum magnarum esse virtutum, quamuis de singulis humanae scientiae constare non potest.