Praeterea imperat multis alijs regionibus et insulis quae distinguntur per brachia maris Oceani, et in quibus singulis continetur grandis numerositas ciuitatum ac villarum, et multitudo innumera populorum prae abundantia, et praeciositate omnium terrenorum bonorum.
Imperium Indiae habetur famosum per vniuersum orbem. Sed et famosius haberetur si mercatores mundi communiter possint et auderent adire sicut Cathay, Nostratibus enim perrarus est illic accessus, tam prae longinquitate, quam prae marinis periculis. Nam exceptis alijs sunt ibi quamplures Adamantini colles, ad oram maris, et intra mare, qui sua virtute attrahunt sibi naues ferrum continentes. Quoniam et mihi nauiganti monstrabatur per nautas a remotis quasi paruula Insula in mari, quam asserebant totaliter ab antiquis temporibus paulatim ibi cumulatam de nauibus per Adamantes retentis.
[Sidenote: Latitudo Imperij Praesbyteri Ioannis est 4. mensium iter.] Estimatur autem latitudo huius Imperij per dietas quatuor mensium, sed longitudini non datur estimatio, eo quod tenditur vsque Paradisum vbi nullus accedit.
Distinctum est Imperium per duodecim prouincias, quibus totidem praesunt reges principales seu prouinciales, et quorum singuli habent sub se Reges, Duces, Marchiones, et Barones, praestantes atque reddentes Praesbytero Ioanni promptam obedientiam, et certa tributa. Saepius et communiter tenet Sedem Imperator in palatio vrbis Imperialis Suse. Hoc autem Palatium tale et tantum est, vt per me non credatur debite estimandum. Istud tamen dico audenter in summa, quod grandius, nobilius, preciosius, et placidius est, in auro, gemmis, structuris, et schemate supra descripto palatio Grand Can in Caydo.
Et ex speciali sciatis, istius palatij principales portas esse de Sardonico, vndique in ebore circumcluso: sed et transuersae lineae sunt omnes Eburneae, aularum et cubiculorum fenestrae christallinae. Mensarum quaedam Smaragdinae, aliquae Haematistinae, caeterorumque lapidum preciosorum per aurum sibimet coniunctorum. Et nonnullae in toto aureae vel gemmunculis disseminatae, et vnaquaeque de mensis cum stabilimento proprij generis. De throni quoque preciositate, quia meae demonstrationis excellit modum, solummodo dico, singulos ascensionis gradus esse singulorum lapidum preciosorum: Primum onychis, secundum christallai, tertium iaspidis, quartum haematisti, quintum sardij, sextum cornelij. Et septimus qui est sub sedentis Imperatoris pedibus, ipse est, chrysolitus, omnes circumfusi, et inclusoria arte formati, auro splendida relucentes. Sed et ambo throni reclinatoria ex smaragdis auro combinatis, eoque distincto nobilissimis granis, et gemmis: cuncti pilarij in camera Regis dormitoria consistunt de auro fuluo, disseminati baccis, et quampluribus carbunculorum rubetis, totum de nocte habitaculum illustrantibus.
Et nihilominus in ea christallina lampas plena balsamo pistico sed ardens et lucens, tam pro augendo lumine, quam pro corrigendo aere, tamen etiam pro ministrando optimo odore.