The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

[Sidenote:  Seu Pentoxoria Ciuitas Nyse] Cum in praecedentibus Imperator Indiae dictus sit magnus, restat de illius magnificentia aliquid poni hoc loco:  cuius vtique gloria, nobilitas, et potestas, dici non habetur minor, est tamen in aliquibus satis maior, quia omne aequale non est idem cum illo cui aequatur:  itaque a finibus regni Bachariae supradicti vbi contiguatur Imperio Indiae, eundo per multas diaetas intratur in Pentoxyriae quod est magnae latitudinis, et abundantiae in multis bonis:  huius nominatior ciuitas, dicitur Nyse, et in ea habet Imperator palatium Imperiale, in quo residet dum sibi placet.  Imperator iste semper vocitatus est Praesbyter Ioannes, cuius nominis causam audieram quandoque non veram:  sed in illis partibus accepi rationem indubitatam, quam breuiter hic enarro. [Sidenote:  Narratio de rebus gestis Ogeri Ducis Daniae.] Circa annum ab incarnatione Domini octingentessimum, dux Ogerus de Danemarchia, cum quindecim cognationis suae baronibus, et armatis viginti milibus transiuit mare Greciae, et fauente sibi Deo conquisiuit Christianitati per multa praelia pene omnes terras, regiones, et insulas, quas esse de potestate Grand Can praedixi, nec non et omnes, quae sunt de potestate Imperij huius Imperatoris Indiae.  Eratque inter Barones vnus denominatus Ioannes filius Goudebucf, regis Frisonum:  qui dictus Ioannes Deo deuotus fuit, et dum licuit Ecclesiarum limina iniuit, vnde et barones ei dabant quasi per iocum Praesbyter Ioannes vocabulum. [Sidenote:  Vnde Presbyter Ioannis sit dictus. 4000.  Insulae.] Dum ergo Ogerus dictas regiones expugnatas diuideret in hijs quindecim suis cognatis, et quemlibet eorum in suo loco constitueret regem, quatenus Christiana religio in illa orbis superficie semper stabilis permaneret, tradidit isti Praesbytero Ioanni superiorem Indiam, cum 4000. insulis, regionibus, et ipsum praefecit Imperatorem super reliquos cognatos, vt ei certa tributa impenderent, et in omnibus obedirent, atque ex tunc omnes successores Indiae sunt vocati Praesbyter Ioannes et vsque in hodiernum tempus boni manserunt Christiani, et religionis aemulatores.  Interim cum causa matrimoniorum aut procurationis filiorum dispersa est primi Imperij integritas, et multae de insulis conuersae vel potius peruersae retrocesserunt ad vetustum squalorem paganismi primi.  Nota.  Recedens a Cambalu versus orientem post 50. dietas ad terram Praesbyteri Ioannes, principalis ciuitas terrae vocatur Cosan, satis parua sicut Vincentia:  habet etiam sub se multas alias ciuitates.  Ex pacto semper habet in vxorem vnam de filiabus Grand Can.

Per multas peruenitur ad prouinciam Casan, quae est secunda melior de mundo, vbi subtilior est, habet dietas 50. longior, 60. et est vna de duodecim partibus Imperij Grand Can.  Odericus.  Vide infra capitulo 49. de Cassan, et de Epulone.  Deinde venitur in Thebeth prouinciam, quae India est confinis.  Itaque Rex et Imperator iste tenet spatiosissimum Imperium plenum valde multis Regionibus et Insulis amplis, diuisum inter quatuor flumina magna de Paradiso terrestri descendentia, Pyson, Gyon, Tygrim, et Euphratem.  Nam vltra fines orientales eius Imperij, et terrestram Paradisum, nullus hominum habitat vel domitatur.

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.