Nobiles autem bibunt lac equarum, seu lamentorum, pro nobilissimo potu et pauperes aquam bullitam cum modico mellis, quia nec vinum ibi habetur, nec ceruisia confictur: et multi ac plurimi fontes consulunt in sua siti, per villas, et rura. Domus, et habitacula rotundae sunt formae, compositae et contextae paruis lignis, et flexilibus virgulis, ad modum cauearum quas nos facimus pro auiculis, habentes rotundam in culmine aperturam praestantem duo beneficia habitationi, quoniam et ignis quem in medio domus constituunt, fumum emittit, et pro aspiciendo lumen immittit. Intrinsecus sunt parietes vndique de filtro, sed et tectum filtreum est: has domus, dum locum habitandi mutare volunt, vel dum indiuitina expeditione procedunt, ducunt secum in plaustris quasi tentoria.
Multas superuacuas obseruant ceremonias, quia respiciunt in vanitates et insanias falsas: solem et lunam praecipue adorant, eisque frequenter genua curuant, et ad nouilunium, quicquid est magni estimant inchoandum.
Nullus omnino vtitur calcaribus in equitando, sed cogunt equum flagello scorpione, reputantes peccatum non leue si quis ad hoc flagellum appodiat, aut iumentum percuteret suo freno, pleraque similia, quae parum aut nihil nocent, ponderant vt grauia, sicut imponere cultellum in igne, os osse confringere, lac seu aliud potabile in terram effundere, nec non et huiusmodi multa.
[Sidenote: Mingere intra dominum peccatum capitale.] Sed super haec, tenent pro grauiori admisso mingere intra domum quae inhabitatur, et qui de tanto crimine proclamaretur assuetus, mitteretur ad mortem. Et de singulis necesse est vt confiteatur peccator Flamini suae legis, et soluat summam pecuniarum delicti. Et si peccatum deturpationis habitaculi venerit in publicum, oportebit reconciliari domum per sacerdotem, priusquam vllus audebit intrare. Insuper et peccatorem necesse erit pertransire ignem, semel, bis, dut ter iuxta iudicium Flaminis, quatenus per ignis acrimoniam purgetur a tanti inquinatione peccati.
Neminem hominum prohibent inter se habitare, sed indifferenter receptant, Iudaeos, Christianos, Saracenos, et homines cuiuscunque nationis, vel legis, dicentes se satis putare suum ritum non ita securum ad salutem, nisi quandoque; traherentur ad ritum magis salutarem, quem tamen determinate nunc ignorant, imo multi de nobilibus sunt iam in Christianitate baptizati.
Attamen qui illorum sunt curiales Imperatoris non vellent in palatio publicari.
Poene oblitus eram, quod nunc hic dico notandum, quia dum ab extra Imperium, quis veniens nuntius aut legatus cupit tradere proprijs manibus literas Imperatori [Marginal note: Seu Gubernatorum.], vel deponere coram illo mandata, non permittitur, donec prius in puris transeat liueas ad venum ad minus regurn pro sui purgatione, ne quid forsitan afferat cuius visu, vel odoratu seu tactu rex possit grauari.
[Sidenote: Arma Tartarorum.] Porro Tartari in praecincto expeditionis habent singuli duos arcus, cum magna pluralitate teloram: Nam omnes sunt sagittarij ad manum et cum rigida et longa lancea. Nobilis autem in equis preciose phaleratis ferunt gladios, ver spatas breues et latas, scindentes pro vno latere, et in capitibus galeas, de corio cocto, non altas, sed ad capitis formara depressas.