[Sidenote: In parte regni Georgiae sunt tenebrae.] Iuxta hoc regnum Abchaz habetur vnum minum et mirabile, nam magnus est territorij locus dictus Hamson, et continens in circuitu spacium viae quatuor diaetarum: videter semper opertus tenebris densis vt nemo audeat illic intrare profunde, quoniam si qui presumpserint, non sunt visi reuerti. Attamen fatentur vicini sub illis se tenebris audisse nonnunquam clamores hominum, hinnitus, mugitus, rugitus, et boatus pecudum, et bestiarum, sed et cantus gallorum, vt per haec et alia signa constet ibi habitare gentes: nam et fluuius decurrens monstrat signa saepe certissima in suo exitu: ignoratur tamen si tenebrae per totum territorium sint eiusdem densitatis, an forte sint in circuitu per aliquod spacium, et intrinsecus plus luminosum.
Dicuntur autem tenebrae istae olim per diuinum miraculum aduenisse. Saboere enim Imperatore Persarum, circa annum Gratiae ducentessimum quinquagessimum in persecutione Christianorum tendente cum pleno exercitu per hunc locum, et Christianis tyrannidem eius fugientibus, contigit ex improuiso eos ita arctari, vt se effugere desperarent, quapropter statim ad orationis refugium omnes se sternentes clamauerunt ad Christum auxiliatorem suum: Et deus, qui pro puro corde Christianos ad se orantes semper exaudit, expleuit illic literam vaticinij Isaiae: quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos, monstrans per tenebram terrenam, quam eis superduxit, quas passuri essent inimici nominis Christi tenebras infernales, indicansque per temporalem vitam, quam sibi fidelibus conseruauit, eam quam possessuri sunt viri Christiani vitam perpetuam, et coelestem.
Itaque hoc regnum Abchaz ad occidentem sui iungitur regno Turciae, quod in longo et lato valde extensum multas continet prouincias scilicet Iconiae, Cappadociae, Saurae, Brike, Besicon, Patan, et Gennoch; hij omnes Turci, cum tota Syria et Arabia vsque ad Galliziam Hispaniae, subsunt Imperatori Babyloniae Soldano, et sunt in singulis prouinciis et regionibus ciuitates magnae, ac multae nimis. Consequenter huic regno Turciae ad Occidentem sui in ciuitate Cathasa [Marginal note: Vel Sathata.] iungitur per mare Greciae superior pars potestatis Imperatoris Constantinopolitani, et quasi ad Aquilonem contiguatur regno Syriae: cuius vna prouincia est terra promissionis, prout hoc satis dictum est supra. Sunt et aliae terre, et Insulae, et patriae latae, et spatiosae, continentes in se multa regna, et reges, et gentes diuersas, de quibus nunc per singula pertractare non est consilij.
Ad supradictam Chaldaeam iungitur Mesopotamia, et minor Armenia, et velut ad Austrum eius AEthiopia, Mauritania, Lybia alta et bassa, et Nubia. [Sidenote: Extensio Imperij Grand Can.] Excepto ergo duntaxat districtu Imperij Persiae, et potestate Soldani, omnes saepe pertractatae terrae, regiones, regna et Insulae descendendo tam par Aquilonem, quam ad Austrum a prouincia Cathay, vsque ad Christianitatem sunt de Imperio Tartariae Grand Can. [Sidenote: Distantia a Roma ad Cathayam per Institores.] Et notandum de spacio distantiae, quod institores de Roma, vel Venetia festinantes tam per terras, quam per mare, expendunt de tempore 11. menses, et quandoque duodecim, priusquam in Cathay valeant peruenire.