The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 478 pages of information about The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09.

De istis Commanis venit olim fugata quaedam pluralitas populi vsque in terram AEgypti quae ibidem succreta nunc ita inualuit, vt suppressis indigenis videatur regnare:  Nam et de seipsis constituerunt hunc, qui modo est Soldanus, Melech Mandibron.  Per Commanorum regnum decurrit Grandis fluuius Echil, qui omni hyemali tempore in magna spissitudine gelatur; in superiori quoque parte huius regni inter duo freta Caspiae, et Oceani, mons sublimis est valde Chocas.  Nota quod a nostris partibus non possit vsque in Indiam superiorem duci magnus exercitus per terras, nisi per tres tantummodo transitus, quorum iste est vnus, qui tamen non valet transiri nisi tempore glaciei, et hic appellatus est Lodekonc.

Alter per Turquescen, et per Persiam, tamen ibi sunt deserta plurium dietarum, in quibus nisi esset exercitus bene prouisus, posset perire.

Tertius ad primos fines regni Commanorum, transfretando tamen mare vsque in regnum Abchaz:  principalis ciuitas Commanorum dicitur Sarach.

Ab hoc regno versus partes nostras inuenitur regio Laiton quae est vltima paganismi, iungitur iste finis terrae Christianitatitis regno Prussiae, et Russiae.

Post potestatem Imperij Tartariae descendendo a prouincia Cathay in Australem plagam venitur versus Persiam, Syriam, et Greciam.  Versus terram Christianorum possum aliqualiter in summa (quantum conuenit huic scripto) connotare.  Dixi supra iam prouinciam Cathay iungi regno Turquescen ad occidentem, et illud quoque iungi regno seu Imperio Persiae.  Ad quod sciendum, quamuis rex Persiae habet etiam ab olim nomen Imperatoris; quia (cum tenet aliquas terras sui Imperij ab Imperatore Tartarorum) necesse est vt in tanto subiectus sit illi.

Sunt autem in Persia duae regiones:  vna altae Persiae, quae a regno Turquescen descendens, iungitur ad occidentem sui fluuis Pyson.  In ista habentur renominatae ciuitates, quarum meliores duae dicuntur Bocura et Seonargant, quam aliqui appellant Samarkand.  Et altera Regio bassae Persiae, descendens a flumine Pyson, qui ad sui occidentem iungiter regno Mediae et terrae minoris Armeniae, et ad Aquilonem mari Caspio, et ad Austrum terrae minoris Indiae.

In hac bassa Persia tres principaliores ciuitates sunt Aessabor, Saphaon, Sarmasaule.  In terra autem maioris Armeniae quondam habebantur quatuor regna quae nunc dicuntur subesse Imperio Persarum, habetque famam terrae nobilis, et ad occidentem sui iungitur Regno Turciae.

Hec Armenia multas valde bonas continet ciuitates, quarum famosior est Taurisa.  Regnum Mediae quod subest Regi Persarum quamuis non latum est, tamen longum est, et ad occidentem sui regno Chaldeae coniunctum.  In Media meliores duae ciuitates sunt, Seras, et Keremen.

[Sidenote:  Georgia.  Abchas, alias Alchaz.] Hinc ad occidentem sui, iuncta est regio Georgiae, quae modo constat diuisa in duo regna:  Nam pars superior, quae iungitur Mediae, reseruauit sibi nomen Georgiae, sed inferior pars dicitur regnum Abchaz.  Ambo haec regna, et regis eorum, sunt de fide Christiana, et homines ita deuoti vt ad minus semel in hebdomada communicent sacramentis, iuxta ritum Graecorum confectis.  Et quidem regnum Georgiae subiacet imperio Grand Can:  sed Abchaz nunquam ab ipso Imperatore Tartariae, neque Persarum, neque Medorum domino subdi potuit, eo quod munitum est aquis et rupibus et alijs prouisionibus contra impugnationes hostiles.

Copyrights
Project Gutenberg
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 from Project Gutenberg. Public domain.